« chartae-galliae-35 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Eaucourt (abbaye Notre-Dame)

  •  
    1124/10/14

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, concède à l'abbaye d'Eaucourt la possession des autels de Warlencourt, avec son annexe de Martinpuich, de Flers et de la moitié de l'autel d'Irles.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, dulcissimis petitionibus tuis et aecclesiae tuae cui preesse dinosceris satisfaciens, dilectissime frater et fili Odo, abba venerabilis congregationis Sanctae Mariae Virginis de Aiulficurte, pro peccatorum nostrorum redemptione, tibi tuisque successoribus in eo quo es loco et ordine sub regula Sancti Augustini Deo militantibus, sine aliqua turpis lucri exactione, altaria de Guasloncourt cum appenditio suo Martimpuch et de Flers et dimidiam partem de Isles altaris non solum concedimus, verum etiam qua presidemus auctoritate liberaliter imperpetuum confirmamus, salvo in omnibus Atrebatensis episcopi jure et redditibus et archidiaconi ministrorumque ejus. Si quis autem post hanc nostram diffinitionem manu sacrilega ab aecclesia, cui Deo disponente annuimus, auferre attemptaverit vel ingeniosis machinamentis contra ea ire presumpserit, cum Symone mago anathema sit. Nos siquidem, hujus paginae auctoritatem ratam et inconvulsam permanere volentes, in presentia subscriptorum testium eam consignavimus. Signum domni Drogonis Atrebatensis archidiaconi. S. domni Roberti Ostrevandensis archidiaconi. S. domni Ricoardi abbatis de Monte Sancti Eligii. S. Anastasii cantoris. S. Ebrulfi sacerdotis. S. Anastasii sacerdotis. S. Sasgualonis de Monte Sancti Eligii canonici. S. Ogeri de eodem Monte canonici. Ego Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi, subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi (signum crucis). Actum Atrebati, anno Dei Christi MCXXIIII, indictione prima, II idus octobris, anno autem pontificatus domni Roberti Atrebatensis episcopi decimo.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 41, p. 57-58

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae