« chartae-galliae-34 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Hasnon (abbaye Saint-Pierre)

  •  
    1124/03/17

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, concède à l'abbaye d'Hasnon les autels d'Hérin et de Bellaing.

  •  
    In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, pro humilitatis tue petitione et Hasnoniensis monasterii fratrum dilectione, honorabilis in Christo Lamberte abba, remissis Atrebatensis episcopi redditibus et ministrorum ejus, contradimus tibi, et per te et pro te omnibus in quo nunc loco et ordine preesse dinosceris futuris per Dei ordinationem abbatibus, altaria de Herin et de Belen ad pauperum refectionem, absque omni venalitate seu cujuslibet turpis lucri exactione deinceps in libertatem spiritus possidenda. Adicimus etiam ut et vestra vestrorumque succedentium abbatum providentia idoneum presbiterum Atrebatensi episcopo presentet, cui professionem de honestate vite sue et castimonia, sicut canonicum est, faciat atque obedientiam promittat ac deinde curam de manu episcopi in populo Dei gerendam canonice accipiat. Preterea, quicquid frater Gerardus monachus de bonis ecclesie sue quibuslibet monasteriis pertinentibus ad refectionem pauperum legitime adquisierit, eidem refectioni pauperum sub anathemate in perpetuum confirmamus. Ut autem hujus nostre institutionis scriptum stabile et inconvulsum permaneat, fideles testes fratres nostros annotare curavimus. S. Roberti Ostrevandensis archidiaconi. S. Drogonis Atrebatensis archidiaconi. S. Odonis prepositi. S. Anastasii cantoris. S. canonicorum Bertulfi, Bernardi, Roberti. S. Amolrici decani. Ego Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi, subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi (signum crucis). Actum anno dominice Incarnationis MCXXIV, XV kalendas aprilis, indictione secunda, anno vero pontificatus domni Roberti Atrebatensis episcopi decimo.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 40, p. 56-57

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae