« chartae-galliae-33 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Denain (abbaye)

  •  
    1124/01/05

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, concède l'autel d'Erquinghem à l'abbaye de Denain.

  •  
    In nomine summae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Rotbertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, venerabilium fratrum nostrorum petitione et consilio fretus, tibi honorabilis in Christo michi soror abbatissa Maria de Donniaco, et per te succedentibus in eo quo nunc es loco et ordine abbatissis regulariter electis et canonice promovendis, altare de Erchingehen non solum concedimus, verum etiam qua presidemus auctoritate liberaliter imperpetuum confirmamus, salvo in omnibus Atrebatensis episcopi jure et redditibus ejus et archidiaconi ministrorumque ejus. Si quis autem post hanc nostram diffinitionem manu sacrilega ab aecclesia cui Deo disponente annuimus auferre attemptaverit, vel ingeniosis machinamentis contra ea ire presumpserit, cum Symone mago anathema sit. Nos siquidem hujus paginae auctoritatem ratam et inconvulsam permanere volentes, in presentia subscriptorum testium eam consignavimus. Signum domni Drogonis Atrebatensis archidiaconi. S. domni Rotberti Ostrevandensis archidiaconi. S. Odonis prepositi. S. Anastasii cantoris. S. canonicorum Bertulfi, Bernardi, Rotberti. S. Stephani Betuniensis decani. S. Amolrici decani. S. Hugonis filii Balduini. S. Sasgualonis de Monte Sancti Eligii canonici.
    Ego R., Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi, subscripsi (signum crucis) et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi.
    Actum Atrebati, anno Dei Christi MCXXIIII, indictione prima, nonas januarii, anno autem pontificatus domni Rotberti Atrebatensis episcopi decimo.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 39, p. 55-56

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae