« chartae-galliae-32 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Saint-Bertin (abbaye Saint-Pierre et Notre-Dame)

  •  
    1123

  •  
    Thérouanne

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, concède à l'abbaye de Saint-Bertin les autels de Annezin, Verquin, Salomé et Hantay.

  •  
    In nomine sanctae et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Robertus, Dei gratia Atrebatensis episcopus, venerabili fratri Lamberto abbati Sancti Bertini ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum. Sacerdotali congruit benivolentiae eorum, qui in sanctae matris Ecclesiae gremio fide moribusque proficiunt, sancta studia juvare, piis votis concurrere et maxime eorum, qui jugo monasticae sanctionis humilia colla subdidere. Unde frater reverende abba Lamberte, cum a vestra dilectione rogarer, quatinus aliquot altaria de nostra diocesi monasterio vestro conferrem, quae fratrum ibidem Deo sanctisque ejus Bertino, Audomaro, Folquino, Silvino servientium usibus proficerent, amore ductus vestre vestrorumque filiorum religionis, petitionem vestram eo citius eoque libentius exaudiendam judicavi, quanto clarius constat quoniam ea, quae fidelium oblatione ecclesiae vestrae collata sunt, non in proprietates monachorum, non in turpes usus secularium misera vanitate consumuntur, sed hospitum susceptioni, pauperum recreationi, sufficienti domesticorum amministrationi, honesta et rationabili largitate dispensantur. Hujus igitur rei consideratione, necnon et archidiaconorum nostrorum Drogonis atque Roberti consilio, hec altaria his nominibus nuncupata Anesin, Werkin, Salomomes, Hantai, cum appenditiis capellis ad refectionem fratrum vobis perpetuo jure possidenda concessi, salvis dumtaxat nostris et archidiaconi ministrorumque nostrorum consuetudinibus, sicut Atrebatensis ecclesiae canonicus mos exigere cognoscitur, hoc insuper addito ut vos vestrique successores, nisi preostensa competenti excusatione, celebrandis synodis nostris non omittatis interesse. Quisquis itaque hanc nostram donationem quolibet modo infringere vel violare presumserit, si non satisfactione congrua delictum suum correxerit, in tremendo examine eternae districtioni subjaceat. Actum apud Sithiense monasterium, anno dominicae Incarnationis Mº Cº XXº IIIº, indictione Ia, presentibus idoneis testibus, quorum hic subnotantur nomina. Signum Roberti episcopi. S. Drogonis archidiaconi. S. Roberti archidiaconi. S. Alvisi abbatis Aquicinensis. S. Bernardi et Hubardi canonicorum. S. Hugonis prepositi Bituniensis. S. Warneri decani. S. Hugonis diaconi. Ego Saswalo cancellarius subscripsi.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 38, p. 54-55

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae