« chartae-galliae-31 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Douai (chapitre Saint-Amé)

  •  
    1123/12/29

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, concède au chapitre Saint-Amé de Douai l'autel de Fressain et la chapelle de Féchain.

  •  
    In nomine unius, veri ac summi Dei, Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, dulcissimis ac diutinis peticionibus fratris nostri domni Roberti Ostrevandensis archidiaconi adquiescens, salvo in omnibus jure Atrebatensis episcopi et redditibus ejus necnon et consuetudinibus ministrorum ejus, per eum et pro eo altare de Fresegn, quod ipsius archidiaconi fuerat, et ejus altaris appenditiam capellam nomine Fecegn contradimus aecclesiae Sancti Amati de Duaco absque omni venalitate seu cujuslibet turpis lucri exactione deinceps in libertatem spiritus possidendum. Concedimus etiam canonicis Sancti Amati liberam facultatem eligendi idoneum sacerdotem, quem et Atrebatensi episcopo presentent, cui professionem de honestate vitae suae et castimonia secundum scripta canonum faciat atque obedientiam promittat ac deinde curam de manu episcopi in praedicta aecclesia de Frecegn in populo Dei gerenda gratis accipiat. Prepositus vero aecclesiae Sancti Amati sive decanus seu aliqui ipsius aecclesiae canonici Atrebatensi sinodo interesse non postponant, nisi cum benivolentia et licentia episcopi relaxati fuerint aut archidiaconi ejus, si vices pontificis exequendo sinodum tenuerit. Ut autem hujus nostrae constitutionis scriptum stabile et inconvulsum permaneat, fideles testes fratres nostros annotare procuravimus. Ego Robertus episcopus. Signum Roberti archidiaconi. S. Drogonis archidiaconi. S. Odonis prepositi. S. Anastasii cantoris. S. Andreae. S. Bernardi. S. Warimboldi decani ejusdem aecclesiae. S. Odicini. S. Hugonis. S. Bernardi prepositi. S. Gualteri decani. S. Adam. S. Lamberti. Hoc altare ego Robertus episcopus aecclesiae Sancti Amati coram his personis concessi et, ne quis contraire quandoque temptaverit et auferre molitus fuerit, inhibemus auctoritate Omnipotentis Dei. Quod si fecerit, excommunicationi subjaceat quousque resipuerit. Actum est hoc anno incarnati Verbi MCXXIII, Atrebati, IIII kalendas januarii.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 37, p. 53-54

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae