« chartae-galliae-30 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Marchiennes (abbaye Sainte-Rictrude et Saint-Pierre)

  •  
    1122

  •  
    Cambrai

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, confirme à l'abbaye de Marchiennes la possession de l'église d'Hamage et des autels suivants : dans le comté de Flandre, au pagus Leticus, Lorgies, Auchy et Haisnes ; au pagus d'Arras, Boiry ; dans le comté de Hainaut, au pagus d'Ostrevant, Abscon, Aniche, Sailly et Gouy.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Robertus, Dei gratia Attrebatensium episcopus, sepe et multum imploratus, satisfacere volui dulcissimis precibus domni Amandi abbatis de titulo beatorum apostolorum Petri et Pauli Marcianensis cenobii et domni Alvisi abbatis aecclesiae Aquicinensis, ut aecclesiam Hamagiensem, quae priscis temporibus abbatia fuerat, ab omni redditu liberam predictae Marcianensi aecclesiae liberaliter possidendam firmaremus, cetera quoque ejusdem aecclesiae altaria, quorum haec sunt nomina : in comitatu scilicet Flandrensi, pago Letico, Lorgias, Alcis, Hainas ; in pago Attrebatensi, Bairis ; in comitatu Hainoensi, pago Ostrevanno, Ascon, Hanic cum tota decima territorii ejusdem villae. In eodem pago altaria de Sali et de Goi, que per manus nostras Hugo dictus abbas praefatae aecclesiae in elemosinam contulit. Haec igitur altaria, cum domno Roberto archidiacono nostro ceterisque fidelibus nostris communicato consilio, Amando abbati ejusque successoribus legitimis regulariter viventibus pro peccatorum nostrorum redemptione sine aliqua turpis lucri exactione ipsa altaria cum decimis non solum concedimus, verum etiam qua presidemus auctoritate liberaliter in perpetuum confirmamus, ea tamen conditione ut, defunctis presbiteris locorum illorum, alii idonei ab abbate ad episcopum deducantur eisque cura animarum ab episcopo gratis impendatur, salvo in omnibus jure Attrebatensis episcopi ministrorumque ejus. Si quis autem post hanc nostram diffinitionem manu sacrilega ab aecclesia, cui Deo disponente annuimus, auferre vel pecuniam exigere presumpserit, dator et acceptor cum Symone mago anathema sit. Cujus rei gratia pignus hoc caritatis volumus recompensari quatinus, audito obitu nostro, exequias et tricenarium nostrum necnon et anniversarium tam presentes fratres quam et succedentes perpetualiter celebrare procurent. Ut autem haec rata et inconvulsa permaneant, hanc paginam sigilli nostri impressione et testium annotatione confirmavi. Signum Drogonis et Roberti archidiaconorum. S. Alvisi abbatis Aquicinensis. S. Lamberti abbatis Hasnoniensis. S. Bertulfi et Bernardi canonicorum. S. Guarneri et Amolrici decanorum. S. Hugonis Abbatis. Actum Marcianis anno Domini Mº Cº XXº IIº.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 36, p. 52-53

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae