« chartae-galliae-28 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Marchiennes (abbaye Sainte-Rictrude et Saint-Pierre)

  •  
    1122/03/07

  •  
    Cambrai

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, confirme à l'abbaye Sainte-Rictrude de Marchiennes la possession des autels de Gouy et de Sailly.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius, veri et summi Dei. (Crux). Ego Rotbertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, sepe et multum imploratus, satisfacere volui dulcissimis precibus domni Amandi abbatis de titulo beatorum apostolorum Petri et Pauli Marceniensis cenobii et domni Alvisi abbatis aecclesiae Aquicinensis, ut aecclesiam Hamagiensem ab omni redditu liberam et altaria de Salli et de Goi praedictae Marceniensi aecclesiae liberaliter possidenda firmaremus. Unde cum domno Rotberto archidiacono nostro caeterisque fidelibus nostris communicato consilio, tibi, frater et fili abba Amande, tuisque successoribus legitimis regulariter viventibus, pro peccatorum nostrorum redemptione sine aliqua turpis lucri exactione ipsa altaria non solum concedimus, verum etiam qua presidemus auctoritate liberaliter in perpetuum confirmamus, ea tamen conditione ut, defunctis presbiteris locorum illorum, id est de Salli et de Goi, alii idonei ab abbate ad episcopum deducantur, eisque curam animarum ab episcopo gratis impendatur, salvo in omnibus jure Atrebatensis episcopi et redditibus ejus ministrorumque ejus. Si quis autem post hanc nostram diffinitionem manu sacrilega ab aecclesia, cui Deo disponente annuimus, auferre vel pecuniam exigere praesumpserit, dator et acceptor cum Symone mago anathema sit. Cujus rei gratia pignus hoc caritatis nobis volumus recompensari quatinus, audito obitu nostro, exequias et tricenarium nostrum necnon et anniversarium tam praesentes fratres quam et succedentes perpetualiter celebrare procurent. Sane, quoniam in deterius defluunt tempora nec actiones humanae possunt memorari nisi per litteras, hoc libertatis donativum consignari libuit praesente pagina. Quod ut inconvulsum et sine refragatione permaneat, in augmentum firmitatis praesentium testium subscripsimus nomina. Signum domni Rotberti archidiaconi. S. Drogonis archidiaconi. S. domni Alvisi abbatis Aquicinensis. S. Lantberti abbatis Hasnoniensis. S. Bertulfi, Bernardi canonicorum Sanctae Mariae Atrebatensis. S. Saswalonis decani de Monte Sancti Eligii. S. Guarneri, Amolrici decanorum. S. Theoderici archidiaconi de Condet. S. Erlebaldi praepositi Cameracensis aecclesiae. S. Hugonis dicti Abbatis, Mazelini, Goeranni, Geroldi canonicorum Sanctae Mariae Cameracensis ecclesiae. S. Heriberti Valentianensis.
    Ego Rotbertus, Dei gratia Atrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi, subscripsi (signum crucis) et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi. Actum Marcianis, anno Christi Dei MCXXII, indictione XV, nonis martii, anno autem pontificatus domni Rotberti Atrebatensis episcopi septimo.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 33, p. 48-49

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae