« chartae-galliae-27 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Marchiennes (abbaye Sainte-Rictrude et Saint-Pierre)

  •  
    1121

  •  
    Cambrai

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, notifie la restitution, faite par Roger, châtelain de Lille, à l'abbaye de Marchiennes, de terres situées à Lorgies et les conditions dans lesquelles s'opère cette restitution.

  •  
    Robertus, Dei gratia Atrebatensis episcopus, tam futuris quam presentibus, aeternam in Christo salutem. Post animarum salutem nichil est quod nostrae sollicitius incumbat providentiae, quam aecclesiarum dispersa fideliter recolligere et ad fratrum utilitatem redacta solide conservare. Notum itaque fieri volumus dilectioni vestrae, nos Deo auxiliante inter fratem nostrum Amandum abbatem Marceniensem et Rogerum castellanum Islensem tandem post diversarum controversias actionum pacem reformasse et terras Sanctae Rictrudis in parrochia de Lorgiis sitas, quas ipse castellanus injuste sibi usurpaverat, ad antiquam Marceniensis aecclesiae possessionem revocasse. Verumtamen, qualiter res acta sit atque inter eos ordinata concordia, breviter litteris commendare curavimus, ut et prefata aecclesia in terris illis, quod nobis presentibus utrimque concessum est, in pace denuo possideat et castellanus vel heres ejus constitutum pactionis terminum transgredi non presumat. Decretum est itaque inter eos, ut terragium et decimam insuper et quinque modios avenae ad mensuram illius regionis et centum gallinas in predictis terris Sanctae Rictrudis singulis annis habeat Marceniensis aecclesia, ita dumtaxat ut rustici, qui terras illas excolunt, terragium et decimam sine misso abbatis non eiciant. Si autem aliquis eorum de terragio et decima sive de censu fraudem vel damnum aecclesiae inferre presumpserit, villicus Sanctae Rictrudis eum Lorgiam venire ad justitiam commonebit, ubi juxta judicium scaviniorum eum prosequi justitiam oportebit. Si vero justitiam prosequi noluerit et castellanus, postquam hoc ei per nuntium abbatis manifestabitur, illum ad justitiam infra quindecim dies venire non fecerit, tunc terra illius injuriosi in manu abbatis deveniet, donec redditus, qui sibi de illa terra debentur, plenarie per legem solvantur. Illos autem quinque modios avenae et gallinas, quas diximus, hospites aecclesiae Marceniensis in predicta parrochia Lorgiarum commanentes pro terris Sanctae Rictrudis, quas a castellano hactenus tenuerant, apud Hainas in festivitate sancti Remigii annuatim persolvent, sed amodo de his terris ad castellanum non respicient, quia sicut ipsi ita et terrae eorum in manu abbatis et aecclesiae omnino consistent. Si vero hospites aecclesiae de prefatis terris tantum non habuerint, ut prefatum censum valeant persolvere, castellanus per suos hospites, qui de terris illis tenent, quodcumque deerit ad integrum supplebit. Sciendum quoque quia de omnibus, quae ad villicum Sanctae Rictrudis pertinent, nichil omnino concessum est castellano. Preter hec igitur quae hic determinata seu denominata sunt, constitutum est ut Rogerus castellanus caetera, quae prius injuste tenuerat, nunc ab abbate in feodum accipiat et tam ipse quam heres ejus hominium et fidelitatem abbati et aecclesiae Marceniensi faciat. Ad comprimendam vero cujuslibet malefactoris audaciam, hujus pactionis seriem scripto commendavimus et sigilli nostri impressione signantes, in augmentum firmitatis venerabilium personarum nomina subscripsimus. Si quis itaque importunus pervasor vel quaecumque persona hujus constitutionis paginam infringere presumpserit, communione christiana priviatus excommunicationis periculo subjaceat, conservatoribus autem aeternae beatudinis tribuatur hereditas. Signum domni Roberti episcopi. S. Drogonis archidiaconi. S. Roberti archidiaconi. S. Odonis prepositi. S. domni Alvisi abbatis. S. domni Richoardi abbatis. S. Anastasii cantoris. S. Andreae, Hugonis, Roberti, Gerardi canonicorum. S. Karoli comitis Flandriensium et baronum ejus in quorum presentia a Rogero castellano factum est hominium Amando abbati Marceniensi et facta fidelitas. Actum anno incarnati Verbi millesimo CXXI, indictione XIIII, presulatus domni Roberti episcopi anno VI.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 31, p. 45-47

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae