« chartae-galliae-26 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Hasnon (abbaye Saint-Pierre)

  •  
    1120/06/15

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, concède à l'abbaye de Hasnon l'autel de Wavrechain.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius, veri ac summi Dei, amen. Ego Robertus, Dei miseratione Attrebatensis episcopus, dulcissimis petitionibus tuis et ecclesie cui preesse dinosceris satisfaciens, dilectissime frater et fili Lamberte, abba venerabilis congregationis beatorum apostolorum Petri et Pauli Hasnoniensis cenobii, pro peccatorum nostrorum remissione, tibi tuisque successoribus in eo quo es loco et ordine sub regula Sancti Benedicti Deo militantibus, sine aliqua turpis lucri exactione, ecclesiam et altare de Wavrecin juxta Dononium non solum concedimus, verum etiam qua presidemus auctoritate liberaliter imperpetuum confirmamus. Si quis autem post hanc nostram diffinitionem manu sacrilega ab ecclesia, cui Deo disponente annuimus, auferre attemptaverit vel ingeniosis machinamentis contra ea ire presumpserit, cum Symone mago anathema sit. Adicimus etiam paci et libertati vestre, quatinus abbas Hasnoniensis idoneum presbiterum ante presentiam Attrebatensis episcopi deducat, qui ei de honestate vite sue professionem faciat et canonicam obedientiam promittat et sic de manu episcopi curam in populo Dei gerendam gratis accipiat. Volumus etiam et inconvulsa stabilitate concedimus, quatinus Hasnonienses monachi, audito episcopi obitu Attrebatensis, exequias illius fraterne celebrare non differant, necnon anniversarium ejus perhenniter custodiant. Sane quoniam in deterius defluunt tempora, nec actiones humane possunt memorari nisi per litteras, hoc libertatis donativum consignari libuit presente pagina. Quod ut inconvulsum et sine refragatione permaneat, in augmentum firmitatis presentium testium subscripsimus nomina. Signum Roberti Ostrevandensis archidiaconi et sancte Attrebatensis ecclesie doctoris. S. Drogonis Attrebatensis archidiaconi. S. Odonis sancte Attrebatensis ecclesie prepositi. S. Anastasii ejusdem ecclesie cantoris. S. canonicorum ejusdem ecclesie Balduini sacerdotis, Bertulfi, Hugonis, Sasgualonis. S. Guerimboldi, Sancti Amati de Duaco decani. S. domni Bovonis Sancti Amandi abbatis. S. domni Symonis Sancti Nicholai de Sylvaº Vedogii abbatis. S. Amourrici decani. S. Roberti decani. S. Laivulfi decani. S. Guillelmi decani. S. clericorum domus episcopi Rogeri sacerdotis, Guiberti diaconi, Hugonis acoliti. Ego Robertus, Dei miseratione Attrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi, subscripsi, et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi. Actum Attrebati anno Dei Christi Mº Cº XXº, XVIIº kalendas julii, indictione Xa, anno vero pontificatus domni Roberti Attrebatensis episcopi VIº, regnante in Francia Ludovico rege et in Flandria Karolo comite.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 30, p. 44-45

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae