« chartae-galliae-25 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Etrun-lès-Arras (abbaye Notre-Dame et Sainte-Marie-Madeleine)

  •  
    1119/10/15

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, confirme à l'abbaye d'Étrun l'ensemble de ses possessions (dont liste).

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius, veri ac summi Dei, amen. Cum inter caetera preceptorum christianae religionis summopere commendetur ramus uterque caritatis, Dei videlicet amor et proximi, nisi proximum erigamus jumento salutis circumferamus ad exemplum illius Samaritani non promerebimur gratiam hujus sanctae dilectionis. Merito siquidem caritas debet amplecti, quam divina providentia tantopere commendare studuit. Haec nanque per legem, per prophetas mundo prius innotuit, quam ut altius Dei filius commendaret in tempore gratiae visibilis apparens in sole tabernaculum suum posuit. Et quoniam caritas loquitur : Omni petenti te da et viscera caritatis semper carent inopia, nos oportet elaborare petentibus hilariter amministrare prout ratio dictabit et equitas. Quare ego Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, sepe et multum imploratus, satisfacere volui dulcissimis precibus domnae Beatricis venerabilis abbatissae Strumensis cenobii de titulo Sanctae Mariae Magdalenae, ceterarumque sororum ejusdem aecclesiae, ut altaria et alia bona liberaliter possidenda predictae congregationi firmaremus. Unde, cum fidelibus nostris communicato consilio, tibi, karissima soror et filia abbatissa Beatrix, tibi aecclesiaeque tuae, beneficia subicienda auctoritate Dei et nostra in perpetuum confirmamus possidenda, scilicet quod altare loci illius, qui Strumiis appellatur, cum atrio et decima ad idem altare pertinente usui sanctimonialium inibi Deo famulantium, sine persona, sine redemptione atque omni exactione concedo liberum, et altare de Harmarvilla et altare de Noristel et altare de Haluth. Adicimus etiam ut et vestra vestrarumque succedentium abbatissarum providentia idoneos presbiteros Atrebatensi episcopo presentet, cui professionem de honestate vitae eorum et castimonia, sicut canonicum est, faciant atque obedientiam promittant ac deinde curam de manu episcopi in predictis aecclesiis in populo Dei gerendam gratis accipiant. Abbatissa autem Strumensis cenobii, vos videlicet karissima in Christo soror Beatrix et succedentes vestrae abbatissae, Atrebatensi synodo interesse non negligant, nisi cum benivolentia et licentia episcopi relaxatae fuerint aut archydiaconi ejus, si vices pontificis exequendo synodum tenuerit. Presbiteri vero Atrebatensi synodo semper intersint, et redditus synodales et cathedraticas consuetudines benigne et hilariter persolvere studeant. Locum etiam, in quo eedem sanctimoniales habitant, qui dicitur Parvum Castellare, cum terra inter eundem montem et alveum aquae jacente, terram etiam quae ultra fluvium est, Altivileir nominatam, terram quoque quae Geroldisart dicitur et terram quae infra magnos montes est et aliam terram sex modiorum, quam abbatissa incultam repperit et ipsa cultam et fertilem reddidit, et totam terram quam Segardus tenuit cum uno curtili eisdem perpetualiter tradidi possidendum. Quo exemplo plurimi fideles accensi et ipsi eidem loco plurima contulerunt. Engelardus et uxor ejus Cecilia dederunt pro animabus suis terram quam habebant apud Foscherias, sed et aliam terram arabilem et curtilia in villa Successi. Geraldus quoque Paganellus dedit ibi terram arabilem et tria curtilia in villa Juvenci ; Abbo Gafarz terram arabilem et curtilia in Frevin et vivarium de Longuez ; soror autem ejus Gualburgis terram arabilem et unum curtile in Henincurt ; Ermuera de Atrebato dedit terram arabilem et curtilia in Anzeng ; Elbertus de Bitunia et uxor ejus dederunt unum curtile apud Iser ; Alelmus et Hato unum curtile desuper Sculfolt. Item apud Atrebatum de abbate Sancti Vedasti duas sedes cambarum tenent eedem sanctimoniales ab omni exactione perpetualiter liberas. Item de abbate de Monte Sancti Eligii unius molendini sedem singulis annis in denariis XII tenent. Miles etiam quidam Alelmus et Ogiva uxor ejus apud Balluil terram duorum modiorum dederunt et in Atrebata cambam unam et apud Bailuis sex curtilia et terram duodecim sextariorum. Defuncto vero Alelmo, dedit Ogiva et filii ejus et filiae alodium, quod habebant in Belcamp. Hato de Usgi alodium, quod in eadem villa habebat, similiter dedit. In Nigella et in Foscherias Hermarus de Harmarvilla et Benzela uxor ejus suum alodium dederunt. Petrus vero de Suces nonam partem de Juvenci et de Nigella dedit. Hildeburgis filia Guenemari de Bavelainicurt terram arabilem et tria curtilia in Roveroith et quatuor curtilia in Montegni et terram viginti octo sextariorum dedit. Milo de Haines alodium, quod habebat in Illies et in Juvenci, dedit. Apud Floricurt Robertus Bona Vita et Ogiva et Ermuera et Teoboldus alodium suum dederunt et in eadem villa Hadeguidis de Hasluis filii ejus et filiae alodium suum dederunt. Hugo de Govio et uxor ejus Berta suam partem in vivario et in molendino et unum hospitem in eadem villa dederunt ; item Berta et soror ejus Ermentrudis terram arabilem, quae duos solidos reddit. Hugo de Montenoiscurt et filii sui suum alodium, quod habebant in Guanchentin, dederunt. In villa Manin Adelidis quartam partem villae et in terris et in silvis dedit. Tenent vero in Aista duo curtilia et in Atrebata cambas septem et hospites octo. In Hinnino super Cojol terram unius modii liberam, in Noerol Hugo et Elisabet tertiam partem alodii sui dederunt. Apud Guarluis terram arabilem et V curtilia tenent. In Iriviler et in Poteria et in Felceum Gotrannus de Sancto Paulo et Eremburgis uxor ejus alodium, quod habebant, dederunt. Apud Flers Riculfus de Coreries unum curtile dedit. Alelmus de Atrebata et ipse dedit totam partem terrae suae et nemoris et totam partem fratris sui Gerardi in Manincurt et Alci et Antin. Comitissa Clementia apud Dischemue terram dedit, que per singulos annos C solidos reddit, et apud Formelas partem alodii sui. In Perenciis Eustachius decimam dedit. Ut autem hujus nostrae constitutionis scriptum stabile et inconvulsum permaneat, fideles testes fratres nostros annotare procuravimus. Signum Drogonis Atrebatensis archydiaconi. S. Roberti Ostrevandensis archydiaconi S. Odonis prepositi. S. Anastasii cantoris. S. Balduini, Ebrulfi sacerdotum. S. clericorum capellae episcopi Guenemari sacerdotis, Guiberti diaconi. Ego Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi, subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi (signum crucis). Actum anno Dei Christi Mº Cº XIX, indictione XIII, idus octobris, anno pontificatus domni Roberti Atrebatensis episcopi Vº.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 29, p. 42-44

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae