« chartae-galliae-24 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Denain (abbaye)

  •  
    1118/09/22

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, concède à l'abbaye de Denain les autels de Lauwin et de Prouvy.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius veri ac summi Dei, amen. Ego Robertus, Dei miseratione Attrebatensis episcopus, dulcissimis petitionibus tuis et ecclesiae cui preaesse dignosceris satisfaciens, dilectissima soror et filia Maria abbatissa venerabilis congregationis beatae Ragenfredis virginis Dononiensis monasterii, pro peccatorum nostrorum redemptione, tibi tuisque succedentibus in eo quo es loco et ordine abbatissis sub regula Sancti Benedicti Deo militantibus, sine aliqua turpis lucri exactione, altaria de Laugmug et de Provi non solum concedimus, verum etiam qua praesidemus auctoritate liberaliter in perpetuum confirmamus, salvo in omnibus Atrebatensis episcopi jure et redditibus ejus et archidiaconi ministrorumque ejusdem. Si quis autem post hanc nostram diffinitionem manu sacrilega ab ecclesia cui Deo disponente annuimus auferre attemptaverit vel ingeniosis machinamentis contra ea ire praesumpserit, cum Symone mago anathema sit. Adicimus etiam ut et vestra vestrarumque succedentium abbatissarum providentia idoneos presbyteros Atrebatensi episcopo praesentet, cui professionem de honestate vitae eorum et castimonia, sicut canonicum est, faciant atque obedientiam promittant ac deinde curam de manu episcopi in praedictis ecclesiis de Laugmug et de Provi in populo Dei gerendum gratis accipiant. Abbatissa autem Dononiensis monasterii, vos videlicet honorabilis in Christo soror Maria et succedentes vestrae abbatissae, Atrebatensi synodo interesse non negligant, nisi cum benivolentia episcopi relaxatae fuerint aut archidiaconi ejus si vices pontificis exequendo synodum tenuerit. Ut autem hujus nostrae constitutionis scriptum stabile et inconvulsum permaneat, fideles testes fratres nostros annotare procuravimus. Signum Drogonis Attrebatensis archidiaconi. S. Roberti Ostrevandensis archidiaconi. S. Odonis praepositi. S. Mascelini decani. S. Anastasii cantoris. S. Gualberti diaconi. S. Bertuldi, Bernardi, Roberti canonicorum, clericorum domus episcopi Guenemari sacerdotis, Guiberti diaconi, Hugonis acoliti. Ego Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi, subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi. Actum anno incarnati Verbi Mº Cº XVIII, X calendas octobris, indictione XII, anno vero pontificatus domini Roberti Atrebatensis episcopi IIII.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 28, p. 41-42

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae