« chartae-galliae-23 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Fesmy-sur-Sambre (abbaye Saint-Etienne)

  •  
    1117/09/27

  •  
    Cambrai

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, concède à l'abbaye de Fesmy les autels de Bugnicourt et Aubigny.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius, veri ac summi Dei, amen. Ego Robertus, Dei miseratione Attrebatensis episcopus, pro humili et diutina petitione vestra necnon et pro nobis commissione congregationis Sancti Stephani protomartyris Fidemensis monasterii fratrum dilectione concedo vobis, reverende abbas Roberte, altaria et ecclesias cum dotibus suis, videlicet de Buniscurte et Albiniaco, salvo in omnibus cathedraticis redditibus episcopi et consuetudinibus archidiaconi et ministrorum ejus. Presbitero vero de quolibet loco predicto defuncto sive rationabiliter remoto, provideat abbas Sancti Stephani Fidemensis monasterii et procuret alium idoneum presbiterum Attrebatensi episcopo praesentare, cui professionem faciat et obedientiam promittat, et sic in populo Dei curam gerendam de manu episcopi gratis accipiat. Vos autem, reverende frater et abbas Roberte omnesque futuri per gratiam Dei abbates in eo quo nunc et loco et ordine preesse dinoscimini, Attrebatensi synodo interesse elaboretis, nisi forte aliquis vestrum cum benivolentia episcopi relaxatus fuerit. Ut autem nostrae paginae scriptum inconvulsum et stabile permaneat, fideles et idoneos testes fratres nostros subnotare procuravimus. S. domini Drogonis Attrebatensis archidiaconi. S. Roberti Ostrevandensis archidiaconi. S. Odonis praepositi. S. Anastasii cantoris. Ego Robertus, Dei miseratione Attrebatensis episcopus, hujus nostrae paginae scriptum relegi et subscripsi in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen propria manu confirmavi. Actum Attrebati anno Dei Christi millesimo centessimo decimo septimo, indictione IXa, Vº calendas octobris, pontificatus autem domini Roberti Attrebatensis episcopi anno secundo.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 27, p. 40-41

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae