« chartae-galliae-21 »


Général

  •  
    Robert évêque d'Arras

  •  
    Mont-Saint-Eloi (abbaye Saint-Vindicien)

  •  
    1117/01/10

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, évêque d'Arras, confirme à l'abbaye du Mont-Saint-Éloi ses possessions (dont énumération).

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius, veri ac summi Dei, amen. Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, suis successoribus presentis vitae letitiam et future gloriam. Legimus in gestis pontificum Atrebatensis Cameracensisque ecclesie, domnum Fulbertum earumdem urbium episcopum corpus beati Vindiciani episcopi de terra elevasse eoque in loco, qui Mons videlicet Sancti Eligii dicitur, ecclesiam priore destructam reedificasse de titulo apostolorum Petri et Pauli, ubi clericos octo et stipendia unde viverent constituit et eos et ecclesiam de Squavia hac libertate donavit, ut nullius potestati subjacerent nisi solius episcopi. Post mortem vero ejus ceperunt diatim a servitute Dei tepere ecclesiamque usque ad tempus domni Lietberti episcopi declinare. Quam destructionem ipse vir misericordie egre ferens, ut ita dicam alter Samaritanus, ejus miserie condoluit ac secum tractare, quomodo id in melius repararetur, cepit. Cui consilium tali negotio congruum ille ministravit, qui hoc velle cordi ejus infudit. Nam ibi clericos regulares de communi viventes suorum consilio fidelium ordinavit eisque abbatem sue professionis prefecit. Unde facto privilegio, suos precatus est successores, ut eos proveherent et fierent adjutores. Libertatem quoque ecclesie ac possessionum suarum denuo confirmavit et altare de Hucin ea conditione ibi dedit, ut singulis annis in festivitate sancti Remigii XII denarios solvat et deinceps ab omni redemptione liberum fiat. Altare quoque de Rodricurt ita dedit, ut sine persona permaneat et singulis annis nil amplius quam simplex obsonium solvat, salvo jure episcopi et redditibus ejus et consuetudinibus archydiaconi ejus. Hisque beneficiis altare de Rebroviis, precatu domni Claremboldi militis, venerabilis predecessor noster Lambertus episcopus adjunxit, ita ut duos tantummodo solidos in Cena Domini ad servitium episcopi persolvat, de cetero totum redigatur sub abbatis dominio. Dominus igitur Claremboldus, hujus rei hortator, nullum alium penitus heredem facere volens quam ecclesiam Rebroviensem, totam quam in vicinio habebat hereditatem ibi dedit, ita ut ipse supradictus abbas ad honorem Dei et Sancte Marie semper virginis ipsum locum per clericos suos detineret et prout res exterior augeretur, servitium Dei intus cresceret. Dedit videlicet in Baraflo integrum molendinum et unius carruce terram et quinque hospites et mediam villam, que dicitur Davilicurt, et silvam ibi attinentem. Idem vero predecessor noster domnus Lambertus eidem prefate ecclesie Beati Vindiciani de Monte Sancti Eligii altaria de Laiving, de Tenques, de Eneir, sine personatu contradedit, salvo in omnibus jure Atrebatensis episcopi et reddituum ejus et consuetudinum ministrorum ejus. Hec omnia ego Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, tibi, reverentissime frater Ricoarde abba, omnibusque in eo que es loco et ordine propter religionem tuam successoribus tuis religiose et communiter victuris, sicut superius determinatum est firma et inconvulsa permanere concedo et absque omni venalitate et turpis lucri exactione in libertate spiritus possidenda. Concedimus etiam suo in tempore, cum opus fuerit, inibi canonicis religiose et absque proprietate viventibus licentiam eligendi juxta timorem Dei et sacros canones magistrum et abbatem. Quod si hujusmodi idonea persona ibi inventa non fuerit, eligant de alio monasterio virum religiosum ordinis et professionis sue in magistrum et abbatem sibi preficiendum. Post hec vero deducatur ad episcopum et suscipiat de manu ejus curam animarum et abbatis benedictionem ac temporale beneficium loci. Si autem aliquando, quod absit, antiquo hoste instigante, in predicto loco de Monte Sancti Eligii vel parrochia de Squavia tale quid acciderit pro quo reconciliatio necessaria fuerit, tibi legitimisque successoribus tuis, vice nostra accepta aqua sanctificationis et reconciliationis ut ea reconcilies, religioni vestre annuimus et impertimus. Que igitur prefatae ecclesie data sunt et que in posterum a fidelibus legitime date fuerint, qui usurpare presumpserint et in pravos usus redigere attemptaverint, canonice excommunicationi subjaceant, quoadusque resipuerint et ecclesie Dei satisfecerint. Ut autem perhenni tempore hoc decretum firmum et stabile maneat, fideles fratres nostros annotare procuravimus. Signum domni Clarembaldi Silvanectensis episcopi. S. Drogonis Atrebatensis archidiaconi. S. Roberti Ostrevandensis archidiaconi. S. Odonis praepositi. S. Mascelini decani. S. Anastasii cantoris. S. Ebrulfi sacerdotis et canonici. S. canonicorum subdiaconorum Anselli, Gualberti, Bernardi. S. acolitorum Hugonis, Salgualonis. S. domni Gerardi venerabilis sacerdotis de Monte Sancti Eligii. S. domni Richerii de Arida Gamantia prepositi. S. Roberti decani. S. Alberti prepositi. S. Rogeri presbiteri. S. clericorum domus episcopi Guenemaris sacerdotis, Guiberti diaconi, Hugonis acoliti. Ego Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus hoc libertatis donativum relegi, subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi. Actum Atrebati, anno Dei Christi Mº Cº XVII, indictione X, IIII idus januarii, anno autem pontificatus domni Roberti Atrebatensis episcopi III.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 25, p. 37-39

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae