« chartae-galliae-18 »


Général

  •  
    Lambert évêque d'Arras

  •  
    Lille (chapitre Saint-Pierre)

  •  
    1111

  •  
    Tournai

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Lambert, évêque d'Arras, concède au chapitre Saint-Pierre de Lille l'autel de Moncheaux.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius, veri ac summi Dei, amen. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, pro semper reverenda michi aecclesiae Beati Petri apostoli de Insula dilectione, pro renovanda quoque et confirmanda fraterna dilectione et mutua societatis precum et orationum instantia, pro tua etiam, dilecte in Christo frater Lamberte de Cumines et quorumdam fratrum nostrorum interventione, concedo aecclesiae Beati Petri de Insula altare de Moncels, salvo in omnibus jure Atrebatensis episcopi et ecclesiasticis consuetudinibus ministrorum ejus, liberum ab omni turpis lucri exactione, hac interposita conditione quatinus pro aecclesia Beati Petri vos, dilecte frater Lamberte qui nunc obaedientiarius estis de Moncels, et futuri successores vestri, personatum absque omni emptione et venalitate gratis de manu episcopi suscipiatis et synodali tempore cathedraticos et synodales redditus archydiacono et decano et ministris episcopi hilariter preparare et solvere studeatis et ad synodum venire non negligatis. Adicimus etiam ut aecclesia Beati Petri per vos presbyterum idoneum episcopo Atrebatensi presentet, qui ei obaedientiam promittat et de vitae suae honestate sicut kanonicum est professionem faciat ad deinde curam in populo de Moncels gerendam gratis suscipiat. Ut ergo hujus nostrae paginae scriptum inconvulsum et stabile permaneat, ad hoc corroborandum fideles et idoneos testes subnotare procuravimus. Signum Clarembaldi Atrebatensis archydiaconi. S. Roberti Obstrevandensis archydiaconi. S. Odonis prepositi. S. Drogonis decani. S. Anastasii cantoris. S. Roberti scolastici. S. canonicorum Rogeri et Alulfi. S. decanorum Guarneri et Gerardi. S. Hilvini et Arnulfi de Lens. S. Petri et Roberti accolitorum.
    Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hujus nostrae paginae scriptum relegi, subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi (signum crucis). Actum Atrebati anno Dei Christi MCXI, indictione IV, pontificatus autem domni Lamberti Atrebatensis episcopi XVIº.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 19, p. 29-30

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae