« chartae-galliae-17 »


Général

  •  
    Lambert évêque d'Arras

  •  
    Rouen (abbaye Sainte-Trinité-du-Mont)

  •  
    1111/10/25

  •  
    Rouen

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Lambert, évêque d'Arras, concède à l'abbaye de la Sainte-Trinité-du-Mont de Rouen le prieuré d'Ambrines.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius, veri ac summi Dei, amen. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, honorande in Christo abba Gualtere, concedimus tibi ecclesiam nostrae diocesis nomine Ambrisne, salvo in omnibus jure Atrebatensis episcopi et redditibus ejus et consuetudinibus archidiaconi ministrorumque ejus. Provocamur enim pro vestra et loci vestri honesta conversatione, tum etiam quorundam fratrum nostrorum interventione, dare vobis altare et praedictam ecclesiam nostram, et per vos omnibus qui in eo quo nunc es loco et ordine praeesse noscimini successoribusque vestris abbatibus per gratiam Dei ordinandis et constituendis, concedimus. Et quia de metropoli alienae provinciae, scilicet Rothomagensi, et vos et monasterium vestrum estis, constituendo constituimus, sicut in Chalcedonensi concilio legitur confirmatum et in Claromontensi concilio a dignae memoriae venerabili papa Urbano II est renovatum, quatenus monachus ille quem apud Ambrisnam priorem esse volueritis mihi futurisque ecclesiae Atrebatensis pontificibus quantum ad nostram diocesim pertinet obedientiam canonicam ei promittat et exhibeat. Adjicimus etiam ut providentia vestra et prioris Ambrisnensis idoneum presbyterum Atrebatensi episcopo in populo Ambrisnensi constituendum praesentet qui et praedicto episcopo de honestate vitae et de castimonia sua professionem faciat et obedientiam, sicut canonicum est, promittat, et sic curam populi Dei gerendam de manu episcopi gratis accipiat. Praeterea quia personam vestram synodo nostrae interesse gravaret, prior Ambrisnensis synodo Atrebatensi interesse non negligat et cathedraticos et synodales redditus episcopo ministrisque ejus sicut de matrice ecclesia hilariter solvere procuret. Ut ergo hujus nostrae paginae scriptum inconvulsum et stabile permaneat, ad hoc corroborandum fideles et idoneos testes fratres nostros subnotare procuravimus. S. Claremboldi Atrebatensis archidiaconi. S. Roberti Obstrevandensis archidiaconi. S. Drogonis decani. S. Odonis praepositi. S. Anastasii cantoris. S. Roberti magistri. S. canonicorum Rogeri, Balduini presbyterorum, Rogeri, Petri diaconorum, Hilvini subdiaconi, Sasgualonis et Lamberti acolytorum. S. plebalium decanorum Mascelini, Radulfi, Gerardi et presbyterorum Alberti, Ebrulfi, Guenemari, Johannis, Tetboldi. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hujus nostrae paginae scriptum relegi, subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi. Actum Atrebati, anno Dei Christi MCXI, indictione V, VIII kalendas novembris, pontificatus autem domni Lamberti Atrebatensis episcopi anno XVII.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 18, p. 28-29

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae