« chartae-galliae-16 »


Général

  •  
    Lambert évêque d'Arras

  •  
    Saint-Amand-les-Eaux (abbaye)

  •  
    1111/04/11

  •  
    Tournai

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Lambert, évêque d'Arras, concède à l'abbaye de Saint-Amand les autels de Bouchain, Mastaing et Hélesmes.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius, veri ac summi Dei, amen. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, pro humili et diutina petitione vestra, necnon et pro vobis commissae congregationis sancti Amandi fratrum dilectione, concedo vobis, reverende abba Bovo, altaria et aecclesias cum dotibus suis videlicet de Bulcheng et de Masteng et de Helemiis, salvis in omnibus cathedraticis redditibus episcopi et consuetudinibus archydiaconi et ministrorum ejus. Presbytero vero de quolibet loco predicto defuncto sive rationabiliter remoto, provideat abbas sancti Amandi et procuret alium idoneum presbyterum Atrebatensi episcopo presentare, cui professionem faciat et obedientiam promittat et sic in populo Dei curam gerendam de manu episcopi gratis accipiat. Vos autem, reverende frater et abba Bovo, omnesque futuri per gratiam Dei abbates in eo quo nunc et loco et nomine preeesse dinoscimini, Atrebatensi synodo interesse curatis, nisi forte aliquis vestrum cum benevolentia episcopi relaxatus erit. Ut autem hujus nostrae paginae scriptum inconvulsum et stabile permaneat, fideles et idoneos testes fratres nostros subnotare procuravimus. Signum domni Clarenbaldi Atrebatensis archydiaconi. S. domni Roberti Obstrevandensis archydiaconi. S. domni Odonis aecclesiae nostrae prepositi. S. Roberti magistri scolarum. S. Evrardi sacerdotis, Rogeri dyaconi, Guidonis subdyaconi canonicorum. S. domni Richoardi abbatis de Monte Sancti Eligii. S. decanorum Amalrici, Mascelini. Gerardi. S. sacerdotum Ebroini, Balduini, Helgoti. S. Sasgualonis, Petri canonicorum Atrebatensium. S. Rogeri presbyteri. S. Guiberti dyaconi. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hujus nostre pagine scriptum relegi, subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi (signum crucis). Actum Atrebati anno Dei Christi millesimo Cº XIº, III idus aprilis, indictione V, pontificatus autem domni Lamberti Atrebatensis episcopi anno XVIº.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 17, p. 27-28

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae