« chartae-galliae-15 »


Général

  •  
    Lambert évêque d'Arras

  •  
    Abbeville (abbaye)

  •  
    1110/07/25

  •  
    Amiens

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Lambert, évêque d'Arras, concède à l'abbaye d'Abbeville l'église Saint-Prix de Béthune et l'autel de Fouquières.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius, veri ac summi Dei, amen. Ego Lambertus, dei miseratione Attrebatensis episcopus, pro disciplina et religione Cluniacensis monasterii, unde educatus et monachus esse dinosceris, reverende frater Guarine, prior de Abbatisvilla, concedimus tibi et successoribus tuis de Abbatisvilla prioribus locum nostrum in Bethuniensi territorio situm de titulo sancti Prejecti martyris sub timore Dei et regula beati Benedicti gubernandum corporaliter et spiritualiter edificandum. Adjicimus etiam praedicto loco parochiam nostram nomine Fuscherias, salvo in omnibus jure Attrebatensis episcopi et reddituum ejus et consuetudinum ministrorum ejus. Scripto etiam nostro confirmamus, ut tu et successores tui priores de Abbatisvilla mihi successoribusque meis, sicut in Clarmontensi concilio renovatum et constitutum est, dignam exhibeatis obedientiam. Presbyterum autem de parochia Fuscherias Attrebatensi episcopo ydoneum adducetis, qui professionem faciat et obedientiam promittat, et sic curam populi Dei de manu episcopi gratis accipiat. Ut autem hujus nostre constitutionis pagina stabilis et inconvulsa permaneat, fratres nostros fideles et ydoneos testes annotare procuravimus. Signum domni Clarenboldi Atrebatensis archidiaconi. S. domni Roberti Obstrevandensis archidiaconi. S. domni Odonis prepositi. S. domni Anastasii cantoris. S. Balduini, Rogeri presbyterorum et canonicorum, Rogeri et Petri dyaconorum, Drogonis, Anselli, Morenni subdiaconorum, Salgualonis et Lamberti acolitorum et Hubardi lectoris. Signum Aszonis et Mascelini decanorum. S. parochialium presbyterorum de Atrebato Alberti, Rogeri, Ebrulfi, Ysenbardi. Actum Atrebati, anno Dei Christi MCX, indictione IIIa, VIIIº kalendas augusti, pontificatus autem domni Lamberti Atrebatensis episcopi XV.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 16, p. 26

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae