« chartae-galliae-14 »


Général

  •  
    Lambert évêque d'Arras

  •  
    Gand (abbaye Saint-Pierre)

  •  
    1109/04/06

  •  
    Tournai

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Lambert, évêque d'Arras, concède à l'abbaye Saint-Pierre de Gand l'autel de Harnes et la chapelle d'Annay.

  •  
    In nomine unius, veri ac summi Dei, Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Lambertus, Dei miseratione Attrebatensis episcopus, pro humilitatis tue petitione et Blandiniensis monasterii fratrum dilectione, honorabilis in Christo abba Ansbolde, salvo in omnibus jure Attrebatensis episcopi et redditibus ejus necnon et consuetudinibus ministrorum ejus, contradimus tibi, et per te et pro te omnibus in quo nunc loco et ordine preesse dinosceris futuris per Dei ordinationem abbatibus, altare de Harnes et ejus appenditiam capellam nomine Alnai absque omni venalitate seu cujuslibet turpis lucri exactione deinceps in libertatem spiritus possidendum. Adicimus etiam ut et vestra vestrorumque succedentium abbatum providentia idoneum presbiterum Attrebatensi episcopo presentet, cui professionem de honestate vite sue et castimonia, sicut canonicum est, faciat atque obedientiam promittat ac deinde curam de manu episcopi in predicta ecclesia de Harnes in populo Dei gerendam gratis accipiat. Abbas autem de Sancto Petro Blandiniensis cenobii, vos videlicet reverende in Christo frater Ansbolde et successores vestri abbates Attrebatensi sinodo interesse non negligant, nisi cum benivolentia et licentia episcopi relaxati fuerint aut archidiaconi ejus si vices pontificis exequendo sinodum tenuerit. Ut autem hujus nostre constitutionis scriptum stabile et inconvulsum permaneat, fideles testes fratres nostros annotare procuravimus : Claremboldus Attrebatensis, Herbertus Morinensis archidiaconus, Alboldus abbas de Formosella, Odo prepositus, Robertus prepositus de Insula, Rogerus diaconus, Lambertus Tarvanensis diaconus, Guido subdiaconus, Robertus magister, Robertus filius Hermenfridi, Petrus acolitus, Hubardus lector, Balduinus decanus de Batpalmis, Simon frater ejus. Ego Lambertus, Dei miseratione Attrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi, subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi. Actum anno dominice Incarnationis Mº Cº IXº VIIIº idus aprilis, indictione II, anno vero pontificatus domni Lamberti episcopi XVI.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 15, p. 24-25

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae