« chartae-galliae-13 »


Général

  •  
    Lambert évêque d'Arras

  •  
    Corbie (abbaye Saint-Pierre)

  •  
    1109/02/23

  •  
    Amiens

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Lambert, évêque d'Arras, concède à l'abbaye de Corbie l'autel de Monchy et la chapelle de Berles.

  •  
    In nomine unius, veri ac summi Dei, Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. (Crux). Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, pro benignitatis tuae dilectione et venerabilium Corbeiensis monasterii fratrum, honorabilis in Christo abba Nicholae, salvo in omnibus jure Atrebatensis episcopi et ministrorum ejus, contradimus tibi, per te et pro te omnibus in quo nunc loco et ordine preesse dinosceris futuris per Dei ordinationem abbatibus, altare de Monciaco sine personatu et ejus appendiciam capellam de Berla absque omni venalitate seu cujuslibet turpis lucri exactione in libertatem spiritus possidendum. Adjicimus etiam ut et vestra vestrorumque succedentium abbatum benivolentia idoneum presbiterum Atrebatensi episcopo presentet, cui professionem de honestate vitae suae et castimonia sicut canonicum est faciat atque obaedientiam promittat ac deinde curam de manu episcopi in Monciacensi aecclesia in populo Dei gerendam gratis accipiat. Item autem presbiter Atrebatensi synodo semper intersit et redditus sinodales et cathedraticas consuetudines benigne et hilariter persolvere studeat. Ut autem hujus nostre constitutionis scriptum stabile et inconvulsum permaneat, fideles testes fratres nostros annotare procuravimus : Clarenboldus Atrebatensis archidiaconus, Rotbertus Obstrevandensis archidiaconus, Odo prepositus, Anastasius cantor, Rotgerus presbiter, Wido subdiaconus, Drogo episcopi echonomus, Laivolfus decanus, Mauringus, Rotbertus filius Ermenfridi, Balduinus, Petrus acolitus. Testes Corbeienses : Lambertus presbiter de Sancto Petro, Robertus presbiter de Sancto Johanne, Lambertus Corbeiensis diaconus, Robertus acolytus. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi, subscripi (signum crucis) et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi. Datum Corbeiae, XIX kalendas februarii, indictione prima, anno Dei Christi millesimo centesimo nono. Recitatum est autem Atrebati in secretario majoris aecclesiae Beatae Mariae semper virginis Dominae nostrae, VII kalendas martii, anno vero pontificatus domni Lamberti Atrebatensis episcopi XIIII.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 14, p. 23-24

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae