« chartae-galliae-11 »


Général

  •  
    Lambert évêque d'Arras

  •  
    Arras (chapitre cathédral)

  •  
    1107/06/07

  •  
    Arras

  •  
    notice

  •  
    non suspecté

  •  
    Lambert, évêque d'Arras, confirme les décisions prises à Troyes en présence du pape Pascal II au sujet de la querelle opposant le chapitre Notre-Dame à l'abbaye Saint-Vaast d'Arras.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. De querela pro capella Sancti Mauritii inter canonicos Sancte Mariae Atrebatensis et abbatem Sancti Vedasti habita, sic apud Trecas jussu et assensu donni Paschalis pape II est determinatum, quatinus parrochiani Sanctae Mariae in die Natali Domini et in die sancto Pasche et in die Pentecostes ad principalem et matrem Sancte Mariae ecclesiam conveniant, et oblationes suas inibi sollenniter exsolvant et sacramentum corporis et sanguinis Dei ac Domini nostri Jhesu Christi ibidem percipiant. Ceteris autem diebus a domo Hatonis usque ad domum Bonardi commanentium et convenientium ad predictam capellam oblationes non prohibemus. Actum est in presentia venerabilium episcoporum Johannis Morinensis, Godefridi Ambianensis, Gualonis Parisiensis et ejus archidiaconi Guillelmi et Clarebaldi Atrebatensis archidiaconi et Lamberti religiosi abbatis Sancti Bertini. Ut autem ista determinatio, que ab auctoritate donni pape descendit, firma et inconvulsa permaneat, ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, sigillo nostre humilitatis eas sollicite confirmare studui tempore donni Henrici Sancti Vedasti abbatis, anno Dei Christi Mº Cº VII, indictione XV, VII idus junii.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 12, p. 20

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae