« chartae-galliae-10 »


Général

  •  
    Lambert évêque d'Arras

  •  
    Maubeuge (abbaye Sainte-Aldegonde)

  •  
    1106/11/06

  •  
    Cambrai

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Lambert, évêque d'Arras, concède à l'abbaye de Maubeuge l'autel d'Erchin.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius, veri et summi Dei, amen. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, venerabilium fratrum nostrorum petitione et consilio fretus, concedimus tibi, honorabilis in Christo mihi soror abbatissa Guisendis de Malbodio, et per te succedentibus in eo quo nunc es loco et ordine abbatissis regulariter electis et canonice promovendis, altare de Herem, hac interposita conditione quatenus ad synodum Atrebatensem advenias, tu et succedentes tibi abbatissae, nisi cum licentia episcopi remanseritis aut canonica et synodali excusatione. Adicimus etiam paci et libertati vestrae quatenus abbatissa Malbodiensis idoneum presbyterum ante praesentiam Atrebatensis episcopi deducat, qui ei de honestate vitae suae professionem faciat et canonicam obedientiam promittat et sic de manu episcopi curam in populo Dei gerendam gratis suscipiat. Ut autem hujus nostrae paginae scriptum perenni tempore inconvulsum et stabile permaneat, testes fideles in quorum praesentia altare praedictum Herem absque personatu a nobis concessum est, salvo in omnibus jure Atrebatensis episcopi et redditibus et consuetudinibus ejus, necnon archidiaconi et ministrorum ejus, subnotari praecepimus. S. Clarembaldi Atrebatensis archidiaconi. S. Roberti Obstrevandensis archidiaconi. S. Johannis de Monte Sancti Eligii abbatis. S. Ricardi de Rebroviis. S. Gualteri Atrebatensis canonici, quondam Duacensis castellani. S. Joannis, Mascelini, Roberti decanorum. S. Evrardi, Rogeri et Guarimundi de Duaco. S. donni Gerardi. S. Cononis de Arida Gamantia. S. Henrici abbatis de Sancto Vedasto. S. Raineri de Sancto Sepulcro Cameracensis civitatis. Si quis autem, hujus nostrae paginae et constitutionis scriptum sciens, contra illud venire temerare, minuere aut quolibet ingenii modo infringere praesumpserit, si secundo tertiove commonitus non resipuerit et ecclesiae Dei satisfecerit, hunc talem praesumptorem et sacrorum canonum contemptorem canonicae excommunicationis severitati ligatum subicimus. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hujus libertatis donativum relegi, subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi. Actum anno Dei Christi MCVI, indictione XIIII, VIII idus novembris, anno autem pontificatus domni Lamberti XII.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 11, p. 19-20

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae