« chartae-galliae-9 »


Général

  •  
    Lambert évêque d'Arras

  •  
    Lens (chapitre Saint-Vulgan)

  •  
    1106/06/07

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
     Lambert, évêque d'Arras, confirme à la collégiale de Lens tous ses droits et toutes ses possessions.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius, veri et summi Dei, amen. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, justis et honestis petitionibus honorabilis comitis Eustachii et nobilis ejus uxoris Mariae comitisse, necnon et matris predicti comitis Ide religiose comitissae acquiescens, quod a ministerio nostro exigunt, scire volumus tam presentibus quam futuris filiis nostris quod in libertate spiritus Lensiensi ecclesie et canonicis ejusdem ecclesie ex petitione predictarum personarum ratum et stabile perenni tempore per nostre auctoritatis privilegium confirmasse. Unde omnia illa, que in possessionem predicte ecclesie sive a principibus, ut in eorum praeceptis et scriptis continentur, sive a ceteris Dei fidelibus jam predicte ecclesie, que cognoscitur ad titulum beate Marie semper virginis domine nostre et beati Vulgani confessoris a principio fundata, juste donata et canonice sunt possessa sive in posterum concedenda, pondere nostre auctoritatis a canonicis et eorum praelatis disponenda auctorisamus. Preterea, ecclesias sanctorum Leodegarii atque Laurentii martyrum et eorum episcopales reditus, sicut predecessor noster venerabilis et religiosus episcopus Lietbertus ad usus canonicorum donavit et concessit, nos quoque consequenter annuimus et concedimus, ita tamen ut presbiteri qui in eis ecclesiis in populo preficiendi sunt per manum canonicorum sive eorum prelatorum Atrebatensi episcopo semper offerantur et sicut canonicum est de honestate vite sue episcopo professionem faciant et obedientiam promittant et sic curam populi suscipiant et gerant. De decano autem juxta timorem Dei et auctoritatem sanctorum canonum eligendo, liberam canonicis concedimus facultatem. De advocato autem in suis causis, sicut ex rogatu et permissu comitis cognovimus, quem voluerint et quamdiu voluerint et non ulterius canonici hunc talem habeant advocatum. Ne autem aliqua dubietas aut ignorantia possessionum jam sepedicte ecclesie renascatur, rerum mobilium et immobilium dona subternotari precepimus. Theloneum in eadem villa liberum, ut ab ipsis solummodo canonicis dari vel auferri debeat et nihil amplius inde ipsi comiti accipere liceat quam carrucam vini XVIII modiorum tantummodo. Cambam quoque et furnum et apud Becherel molendinum et apud Guerchin bodium, ecclesiam quoque de Bethay et Durgi Lensenses canonici cum persona habeant et episcopo ejusque ministris quae episcopalia sunt persolvant. Mortuaque persona, aliquis Lensensium canonicorum in loco ejus ab episcopo sine omni redemptione restituatur. In villa Guendinum terram ad duas carrucas et sex hospites et camba et furnum, apud Guistreguingles carrucam terrae et cetera quae in charta comitis continentur. Si quis autem in crastinum, hujus nostre constitutionis paginam noscens, hujus privilegii dignitatem infringere, minuere aut temerare quolibet pravo ausu presumpserit, a liminibus et a sinu sanctae matris ecclesiae sequestramus et si secundo tertiove rationabiliter commonitus quod male fecit emendare neglexerit, hunc talem presumptorem et christiane discipline contemptorem vinculo canonice excommunicationis subjicimus. Datum Atrebati anno Dei Christi MCVI, indictione XIV, VII idus junii, anno autem pontificatus domni Lamberti episcopi Atrebatensis XII, regnante Philippo rege in Francia, Roberto juniore comite in Flandria, Eustachio comite Bononiensium et Lensensium.
    In festivitate sancti Dionysii persolvant praedicti canonici episcopo quinque solidos de Bethay et de Durgis. Nos siquidem hujus pagine auctoritatem ratam et inconvulsam permanere volentes, in presentia subscriptorum testium eam consignavimus. Signum domni Claremboldi archidiaconi. S. domni Roberti archidiaconi. S. domni Odonis praepositi. S. domni Anastasii cantoris, Balduini presbyterorum, Arnoldi, Petri, Rogeri diaconorum, Drogonis, Girardi, Anselli subdiaconorum. S. domni Gualteri et Sasgualonis. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi, subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 10, p. 17-19

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae