« chartae-galliae-8 »


Général

  •  
    Lambert évêque d'Arras

  •  
    Marchiennes (abbaye Sainte-Rictrude et Saint-Pierre)

  •  
    1103/03/02

  •  
    Cambrai

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Lambert, évêque d'Arras, confirme à l'abbaye de Marchiennes la possession de ses autels situés dans le diocèse d'Arras, à savoir, dans le comté de Flandre, au pagus Leticus : Lorgies, Auchy, Mazingarbe et Haisnes ; au pagus d'Arras : Boiry ; au pagus d'Ostrevant : Aniche, Abscon et Hamage ; il libère l'abbaye du personat pour ces autels.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, veri ac summi Dei. (Crux). Ego Lambertus, Dei miseratione Attrebatensis episcopus, sepe et multum imploratus satisfacere volui dulcissimis et dignis precibus domni Adalardi venerabilis abbatis de titulo beatorum apostolorum Petri et Pauli Marceniensis cenobii ceterorumque fratrum ejusdem aecclesiae, ut altaria quae personaliter et juste tenuerant, dum Cameracensis ecclesia et haec cui nunc Deo auctore presidemus sub uno pontifice regerentur, liberaliter predicte congregationi firmaremus possidenda. Unde, cum fidelibus nostris communicato assensu et consilio, tibi, frater et fili abba Adalarde, tuisque successoribus legitimis regulariter viventibus, pro peccatorum nostrorum redemptione sine aliqua turpis lucri exactione ipsa altaria non solum concedimus, verum etiam auctoritate qua non nostris meritis sed per divinam misericordiam presidemus in perpetuum possidenda confirmamus, ea tamen conditione ut, defunctis presbiteris, sicut ratio exposcit et decreta precipiunt, alii qui digni sint preesse ab abbate ad episcopum deducantur, quibus cura animarum ab ipso episcopo gratis impendatur, salvo in omnibus jure Attrebatensis episcopi et redditibus ejus et archidiaconi ministrorumque ejus. Preterea, promittente nobis et profitente supradicto abbate sicut filio nostro carissimo in privatis et publicis negotiis aecclesiae Beatae Mariae Attrebatensis et in capitulo et extra capitulum fideliter et obedienter se deserviturum si vocetur ab eadem aecclesia. Haec autem sunt nominatim altaria : in comitatu Flandrensi, pago Letico, Lorgias, Alcis, Masengarba, Hainas ; in pago Attrebatensi Bairis ; in comitatu Hainoensi, in pago Ostrevanno Hanic, Ascon, Hamaticum. Haec igitur altaria, que in nominatis villis continentur, ad aecclesiam Marceniensem pertinere notum sit tam futuris quam presentibus. Unde, si quis post hanc nostram diffinitionem aliquod de altaribus istis manu sacrilega a prefata ecclesia cui Deo disponente annuimus alienare vel auferre aut pro eisdem altaribus aliquando pecuniam exigere vel redditus ipsorum imminuere presumpserit, anathema sit. Cujus rei gratia pignus hoc fraterne caritatis humilitati nostrae volumus recompensari quatinus, audito obitu nostro, exequias et tricenarium nostrum successorum quoque nostrorum necnon et anniversarium tam presentes fratres et abbates eorum quam ipsorum successores perpetualiter et devote celebrare procurent. Sane, quoniam in deterius defluunt tempora et actiones humanae non possunt venire in noticiam posterorum nisi per litteras, hoc libertatis donativum consignari libuit presente pagina. Quod ut inconvulsum et sine refragatione permaneat, sigilli nostri impressione roborari, in augmentum etiam firmitatis annotari testium subscriptorum nomina precepi. Signum domni Lamberti episcopi. S. domni Clarenbaldi archidiaconi. S. Roberti archidiaconi. S. Aloldi abbatis Sancti Vedasti. S. Hildeguini abbatis Aquicinensis. S. Alberti abbatis Hasnoniensis. S. Joannis abbatis de Monte Sancti Eligii. S. Odonis prepositi. S. Anastasii cantoris. S. Roberti magistri. S. canonicorum Rogeri, Balduini presbiterorum. S. Algisi, Balduini, Arnoldi, Rogeri diaconorum. S. Roberti, Bernabi, Gerardi, Hugonis, Anselli, Petri subdiaconorum. S. Walteri, Rodulfi, Bertulfi, Andreae, Petri canonicorum. S. decanorum Mascelini, Athsonis, Guarneri, Johannis, Bonardi, Alardi, Balduini, Gerardi, Radulfi, Johannis de Duaco, Amolrici de Masten. Ego Lambertus, Dei miseratione Attrebatensis episcopus, relegi et subscripsi (signum crucis) et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi.
    Actum Attrebati anno ab Incarnatione Domini et Salvatoris nostri Jhesu Christi Mº Cº IIIº, indictione XIa, VI nonas martii, anno autem pontificatus domni Lamberti VIIIIº.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 9, p. 15-17

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae