« chartae-galliae-7 »


Général

  •  
    Lambert évêque d'Arras

  •  
    Eaucourt (abbaye Notre-Dame)

  •  
    1101/10/16

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Lambert, évêque d'Arras, libère le prêtre Odon, qui s'est retiré à Eaucourt avec quelques compagnons, de toute obéissance, sauf celle qui est due à l'ordinaire, lui donne l'église d'Eaucourt, la cura animarum de ses compagnons, et lui concède une dîme.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, gaudens de religiosa conversatione et heremitica vita tua, reverentissime frater et compresbyter Odo, desiderio desideramus paci et quieti tuae tam presentibus temporibus quam et futuris providere. Unde, justas petitiones tuas et Balduini decani nostri pio affectu prosequentes, et te et successores tuos religiose et kanonice inibi victuros hac donamus libertate, ut tantummodo episcopo respondeatis et in manu ejus in libertate spiritus permaneatis. Ecclesiam itaque illam quam devotio tua edificavit in loco solitudinis qui dicitur Ajulcurtis, tibi et successoribus tuis in proposito religionis perseverantibus libere possidendam contradimus et curam animarum confratrum tuorum heremitarum tibi committimus et decimam agri eidem ecclesie circumjacentis, quem fratres tui heremite excolunt, annuimus. Rogamus ergo in Domino tam presentes fratres nostros quam et successores nostros episcopos et sanctorum kanonum auctoritate interdicimus et nostra, ne quis hoc donativum libertatis violare aut corrumpere presumat. Si quis scienter hujus nostre institutionis privilegium infregerit, excommunicationi subjaceat quoadusque resipuerit et ecclesie Dei satisfecerit. Fiat, fiat. Ut autem perhenni tempore hoc decretum firmum et stabile maneat, testes fideles annotare curavimus. Signum donni Clarenbaldi Atrebatensis archydiaconi. S. domni Roberti Obstrevandensis archydiaconi. S. domni Aloldi abbatis sancti Vedasti. S. domni Alberti Hasnoniensis abbatis. S. domni Hamerici Aquiciniensis abbatis. S. domni Richardi Marciniensis abbatis. S. domni Roberti Molismensis abbatis. S. domni Sigeri sancti Petri de Gant abbatis. S. domni Johannis de Monte Sancti Eligii abbatis. S. domni Adam de Sancto Autberto Cameracensi abbatis. S. domni Raineri de Sancto Sepulchro abbatis. S. domni Cononis de Arida Gamantia. S. domni Odonis prepositi. S. Anastasii cantoris. S. canonicorum Gualteri, Algisi, Roberti, Balduini, Rogeri, Gerardi, Andreae, Guimari, Petri, Anselli. S. decanorum Mathelini, Althonis, Johannis, Gerardi, Guarneri, Guagonis, Balduini, Radulfi, alii Johannis. S. Arnulfi prepositi de Lens et Lietardi et Guagonis canonicorum. S. Herberti decani, Durandi, Amandi, Gualteri, Odechini, Gerardi canonicorum Duacensium. S. Hotheri sacerdotis et persone altaris de Flers. Actum Atrebati, in synodo, in ecclesia beate Marie semper virginis, anno Dei Christi Mº Cº Iº, indictione IX, XVII kalendas novembris, anno autem pontificatus domni Lamberti Atrebatensis episcopi octavo. Ego Lambertus Atrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi, signavi, subscripsi (signum crucis) et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti complevi.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 8, p. 14-15

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae