« chartae-galliae-6 »


Général

  •  
    Lambert évêque d'Arras

  •  
    Hasnon (abbaye Saint-Pierre)

  •  
    1098/10/16

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Lambert, évêque d'Arras, concède l'autel de Saint-Vaast, près de Valenciennes, à l'abbaye de Hasnon.

  •  
    In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Lambertus, Dei misericordia Atrebatensis episcopus, petitionibus tuis et ecclesie, cui Deo disponente preesse cognosceris, frater et fili karissime Alberte abba Hasnoniensis, benigne condescendens, pro redemptione peccatorum nostrorum seu predecessorum vel successorum nostrorum episcoporum altare, quod dicitur sancti Vedasti, situm in pago Austrovandensi ante castrum Valenciane omni tempore a persona absolutum, tibi et ecclesie tue perpetuo possidendum contradimus, salvo in omnibus jure Atrebatensis episcopi et redditibus ejus et archidiaconi et ministrorum ejus, ea videlicet conditione ut ejusdem altaris redditus in alimoniis fratrum, quos de claustralis detinuerit infirmitas, computentur. Si quis vero ab hac die et deinceps hujus nostre constitutionis paginam violare temptaverit, iram Dei omnipotentis incurrat et a sancte matris ecclesie communione alienus existens anathemati subjaceat, donec a perpetrata iniquitate desistens satisfaciat. Ut autem hoc nostrum constitutum omni tempore inviolatum permaneat, in presentia totius nostre sinodi confirmamus et horum fratrum nostrorum testimonio et auctoritate roboramus. Signum domni Clarembaldi Austrovandensis archidiaconi. S. domni Johannis archidiaconi Atrebatensis. S. domni Aloldi abbatis Sancti Vedasti. S. Haimerici abbatis Aquicinensis. S. Hugonis abbatis sancti Amandi. S. Johannis abbatis de Monte Sancti Eligii. S. Hugonis abbatis sancti Dionisii. S. Odonis prepositi. S. Guiberti decani. S. Anastasii cantoris. S. Roberti scolastici. S. archipresbiterorum Mazelini, Azonis, Johannis, Guernerii, Rodulphi, Alardi. S. decanorum Johannis, Almalrici, Gragonis, Balduini. S. Roberti prepositi Duacensis, Arnulphi prepositi Lensensis. S. Drogonis prepositi Albiniacensis. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi, et subscripsi (signum crucis) et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi. Actum Atrebati anno ab Incarnatione Domini Mº XCVIII, indictione VIa, XVII kalendas novembris, anno autem pontificatus domini Lamberti episcopi Vº.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 7, p. 13-14

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae