« chartae-galliae-5 »


Général

  •  
    Lambert évêque d'Arras

  •  
    Arras (abbaye Saint-Vaast)

  •  
    1098/10/13

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Lambert, évêque d'Arras, confirme à l'abbaye Saint-Vaast d'Arras la possession de ses autels situés dans le diocèse d'Arras, qu'il énumère, et la libère du droit de personat sur ces autels.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius, veri ac summi Dei, amen. Cum inter cetera preceptorum christiane religionis summopere commendetur ramus uterque caritatis, Dei videlicet amor et proximi, nisi proximum erigamus jumento salutis, circumferamus ad exemplum illius Samaritani, non promerebimur gratiam hujus sancte dilectionis. Merito siquidem caritas debet amplecti quod divina providentia tantopere commendare studuit. Hec namque par legem, per prophetas mundo prius innotuit, quam ut altius Dei filius commendaret, in tempore gratie visibilis apparens in sole tabernaculum suum posuit. Et quoniam caritas loquitur : omni petenti te da, et viscera caritatis semper carent inopia, nos oportet elaborare petentibus hilariter amministrare prout ratio dictabit et equitas. Quare ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, sepe et multum imploratus, satisfacere volui dulcissimis precibus domni Aloldi venerabilis abbatis Atrebatensis cenobii de titulo gloriosi confessoris Christi Vedasti, ceterorumque fratrum ejusdem ecclesie, ut altaria que personaliter tenuerant firmaremus liberaliter possidenda predicte congregationi. Unde, cum fidelibus nostris communicato consilio, tibi, reverendissime frater et fili abba Alolde, tuisque legitimis successoribus, pro peccatorum nostrorum redemptione sine aliqua turpis lucri exactione ipsa altaria non solum concedimus, verum etiam qua presidemus auctoritate liberaliter in perpetuum possidenda confirmamus, ea tamen conditione ut, defunctis presbiteris locorum illorum, alii idonei ab abbate deducantur ad episcopum eisque animarum cura ab episcopo gratis impendatur, salvo in omnibus jure Atrebatensis, episcopi et redditibus ejus et archidiaconi ministrorumque ejus, praeterea promittente nobis et profitente abbate sicut primogenito filio nostro in privatis et publicis negotiis ecclesiae nostrae et in capitulo et extra fideliter et obedienter se deserviturum si vocetur ab ecclesia. Hec autem sunt nomina altarium : Salgi, Hamesels, Hamblen, Florebais, Conlumnum, Fraisne, Leventies, Dainville, Novevilelle, Felci, Novevillule, Mooville, Vici, Berneville, Yser, Contehem, Warlus, Theulut, Remmi, Fissau, Farbu, Hendencurt, item Hendencurt, Moflanas, Ascehel, Fontenellis, Imercurt, Hadas, Atheias, Merlecastel, Monz, Bayllol, Huluz, Noveville, Gaverelle, Billi, Pabule, Foscarias, Doverin, Basilice, Bertricurt, Illiis, Buinvileir, Bigartii, Marchelliis. Si quis autem post hanc nostram diffinitionem manu sacrilega ab ecclesia, cui Deo disponente annuimus, auferre vel pecuniam exigere presumpserit, dator et acceptor cum Symone heretico anathema sit. Cujus rei gratia pignus hoc caritatis vobis recompensandum reduci volumus ad memoriam, quatinus, audito obitu nostro, exequias et tricenarium necnon et anniversarium tam presentes fratres nostri et abbates eorum perpetualiter celebrare procurent. Et quoniam sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare ut a peccatis solvantur, rogamus te, dilectissime fili et venerabilis abba Alolde, omnesque successores tuos in eo quo es loco et ordine futuros abbates, quatinus in caritate sancti Spiritus, in quo est remissio omnium peccatorum, quod nobis statuimus fieri, hoc idem fiat successoribus nostris in Atrebatensi sede futuris episcopis. Sane quoniam in deterius defluunt tempora nec actiones humane possunt memorari, nisi per litteras, hoc libertatis donativum consignari libuit presente pagina. Quod ut inconvulsum et sine refragatione permaneat, in augmentum firmitatis presentium testium subscripsimus nomina. Signum domni Claremboldi Atrebatensis archidiaconi. S. domni Joannis abbatis de Monte Sancti Eligii. S. domni Alberti abbatis Hasnoniensis. S. domni Haymerici abbatis Aquicinensis. S. domni Raineri abbatis de Cameraco. S. domni Gaufridi abbatis de Novo Castello. S. domni Adam abbatis de Sancto Auberto. S. domni Odonis Sancte Marie prepositi. S. domni Guiberti decani. S. Anastasii cantoris. S. Roberti magistri. S. Gualteri custodis. S. Mascelini archipresbyteri. S. Joannis decani Daginville. S. Radulfi decani. S. Asconis decani de Bethunia. S. Guarneri decani. S. Balduini decani de Bapalmis. S. Guagonis decani. S. Joannis de Duaco. S. Gualteri decani. S. Arnulfi de Lens prepositi. S. Bernardi. S. domni Cononis de Arida Gamantia de titulo sanctae Trinitatis. S. domni Achardi. S. domni Drogonis. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi, subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi. Actum Atrebati, in synodo, in basilica sancte Dei genitricis Marie semper virginis domine nostre, anno Dei Christi MXCVIII, indictione V, III idus octobris, anno autem pontificatus domni Lamberti Atrebatensis episcopi V.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 6, p. 11-13

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae