« chartae-galliae-4 »


Général

  •  
    Lambert évêque d'Arras

  •  
    Saint-Amand-les-Eaux (abbaye)

  •  
    1097/10/21

  •  
    Tournai

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Lambert, évêque d'Arras, confirme à l'abbaye de Saint-Amand la possession des autels d'Escaudain, Lourches, Roeulx, Boucheneuil et Dechy, la libère du droit de personat sur ces autels et institue une communauté de prières entre cette abbaye et le chapitre N.-D. d'Arras.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, desideranti animo cupiens eradicare omnem symoniacam heresim a nostra diocesi, satisfaciens precibus domni Hugonis venerabilis abbatis Elnonensis cenobii de titulo beati Stephani prothomartiris et gloriosi confessoris sancti Amandi ceterorumque ejusdem ecclesie fratrum, hec altaria, scilicet de Scaldinio et de Lurcio et de Ruoth et de Bulciniolo et de Diciaco, que hactenus personaliter tenuerant, pro peccatorum nostrorum remissione successorumque nostrorum episcoporum, prenominate congregationi liberaliter possidenda, remota omni symoniaca exactione, in perpetuum confirmamus, ea tamen conditione ut, defunctis presbiteris locorum illorum, alii idonei ab abbate ad episcopum deducantur eisque cura animarum ab episcopo gratis impendatur, salvo in omnibus jure Atrebatensis episcopi et reditibus ejus et consuetudinibus archidiaconi sui et ministrorum ejus. Si quis vero post hanc nostram diffinitionem predictam heresim eradicatam replantare presumpserit vel pro tali negotio pecuniam exegerit, dator et acceptor cum Symone heretico anathema sit. Predictus autem domnus Hugo abbas sed et omnis Elnonensis cenobii successor ejus abbas, si ad sinodum ab Atrebatensi episcopo invitatus fuerit, adveniet et si talibus negotiis detentus et intentus fuerit, pro quibus advenire non potuerit, per quendam monachorum suorum, nisi annuente episcopo remanserit, causas et canonice et synodalis excusationis transmittet. Obedientiarius vero altarium supradictorum monachus synodis semper intererit. Hanc etiam affinitatem inter Atrebatensem et Elnonensem ecclesiam inconvulsa stabilitate concedimus, quatinus Elnonenses, audito episcopi obitu, exsequias illius fraterne celebrare non differant et Atrebatenses similiter de abbate Sancti Amandi faciant. Nos vero, istius pagine auctoritatem ratam et inconvulsam permanere volentes, eam in presentia subscriptorum testium consignavimus. Signum domni Clarebaldi Ostrevandensis archidiaconi. S. domni Johannis archidiaconi Atrebatensis. S. domni Odonis sancte Marie prepositi. S. domni Guiberti decani. S. domni Anastasii cantoris. S. domni Gualteri custodis. S. domni Roberti magistri. S. Mathelini Atrebatensis archipresbiteri. S. Amalrici de Masten. S. Johannis de Duaco decani. S. domni Aloldi venerabilis sancti Vedasti abbatis. S. domni Johannis de Monte Sancti Eligii abbatis. S. domni Alberti Hasnoniensis abbatis. S. domni Richardi Marchiniensis abbatis. S. domni Hamerici Aquiciniensis abbatis. S. domni Raineri Cameracensis abbatis de sancto Sepulcro. S. domni Goiffridi abbatis sancti Andree de Novo Castello Cameracensi. S. domni Geroldi Hamensis abbatis de territorio Tarvanensi. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi, subscripsi (signum crucis) et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi. Actum Atrebati, in synodo in basilica beate Marie semper virginis domine nostre, anno videlicet Dei Christi Mº XCVIIº, indictione Va, XII kalendas novembris, anno autem pontificatus domni Lamberti Atrebatensis episcopi quarto.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 5, p. 9-10

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae