« chartae-galliae-3 »


Général

  •  
    Lambert évêque d'Arras

  •  
    Mont-Saint-Eloi (abbaye Saint-Vindicien)

  •  
    1097/10/21

  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Lambert, évêque d'Arras, confirme et étend les privilèges et les possessions de l'abbaye du Mont-Saint-Éloi, et notifie les donations faites à ladite abbaye par le chevalier Clarembaud.

  •  
    In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius, veri ac summi Dei, amen. Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, suis successoribus praesentis vitae laetitiam et futurae gloriam. Legimus in gestis pontificum Atrebatensis Cameracensisque ecclesiae, domnum Fulbertum earumdem urbium episcopum corpus beati Vindiciani de terra elevasse eoque in loco, qui Mons videlicet sancti Eligii dicitur, ecclesiam priore destructam reaedificasse de titulo apostolorum Petri et Pauli, ubi clericos octo et stipendia unde viverent constituit et eos hac libertate donavit, ut nullius potestati subjacerent nisi solius episcopi. Post mortem vero ejus caeperunt diatim a servitute Dei torpere ecclesiaque usque ad tempus domni Lietberti episcopi declinare. Quam destructionem ipse vir misericordiae aegre ferens, ut ita dicam alter Samaritanus, ejus miseriae condoluit ac secum tractare, quomodo id in melius repararetur, cepit. Cui consilium tali negotio congruum ille ministravit, qui hoc velle cordi ejus infudit. Nam ibi clericos regulares de communi viventes suorum consilio fidelium ordinavit eisque abbatem suae professionis praefecit. Unde, facto privilegio, suos precatus est successores, ut eos proveherent et fierent adjutores. Libertatem quoque ecclesiae ac possesionum suarum denuo confirmavit et altare de Hucin ea conditione ibi dedit, ut singulis annis in festivitate sancti Remigii XII denarios solvat et deinceps ab omni redemptione liberum fiat. Altare quoque de Rodricourt ita dedit, ut sine persona permaneat. Domnus quoque Gerardus praedecessor meus successorque suus in Nova Villa et Mediana Villa sine personis dedit altaria salvo jure episcopi et reditibus ejus et consuetudinibus archidiaconi ejus. Haec omnia ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, tibi reverentissime frater et fili Joannes abba omnibusque in eo quo es loco et ordine propter religionem tuam successoribus tuis religiose et communiter victuris, sicut superius determinatum est, firma et inconvulsa permanere concedo. Concedimus etiam suo in tempore cum opus fuerit inibi canonicis religiose et absque proprietate viventibus cum consilio et auctoritate Atrebatensis episcopi licentiam eligendi juxta timorem Dei et sacros canones magistrum et abbatem. Quod si hujusmodi officii idonea persona ibi inventa non fuerit, assensu episcopi sui et consensu eligent de alio monasterio virum religiosum ordinis et professionis suae in magistrum et abbatem sibi praeficiendum. Post haec vero deducatur ad episcopum et suscipiat de manu ejus temporale beneficium loci et curam animarum et abbatis benedictionem. Hisque beneficiis altare de Rebrovis, precatu donni Clareboldi militis, adjungo ita ut duos tantummodo solidos in Cena Domini ad servitium episcopi persolvat ; de caetero totum redigatur sub abbatis dominio. Hujus rei testes donnus Johannes archidiaconus, donnus Claremboldus archidiaconus, Odo praepositus, Wibertus decanus fratresque caeteri totius congregationis sanctae Mariae semper virginis. Domnus igitur Clareboldus, hujus rei hortator, nullum alium penitens haeredem facere volens quam ecclesiam Rebroviensem totam quam in vicinio habebat haereditatem ibi dedit ita ut ipse supradictus abbas ad honorem Dei et sanctae Mariae semper virginis ipsum locum per clericos suos detineret et prout res exterior augeretur servitium Dei intus cresceret. Dedit videlicet in Baraflo integrum molendinum et unius carrucae terram et quinque hospites et in Dahellicourt quartam partem et silvam ibi attinentem. Hujus rei testes duo iterum archidiaconi, Joannes videlicet et Clareboldus, et totus ecclesiae Atrebatensis conventus, domnus quoque Aloldus abbas sancti Vedasti, Philippus frater comitis Roberti, Clementia comitissa Flandrensis, Rotbertus advocatus, Baldricus de Colhem, Frumoldus de Insula. Hoc igitur datum, et si quis aliud legitime dederit qui usurpare praesumpserit et in pravos usus redigere attentaverit, canonica excommunicationi subjaceat. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi et subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi. Actum Atrebati, in synodo in basilica beatae Mariae semper virginis dominae nostrae, anno videlicet Dei Christi MXCVII, indictione V, XII kalendas novembris, anno autem pontificatus domni Lamberti Atrebatensis episcopi quarto.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 4, p. 7-9

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae