« chartae-galliae-1 »


Général

  •  
    Lambert évêque d'Arras

  •  
    Reims (Abbaye Saint-Denis)

  •  
    1097/02/05

  •  
    Reims

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Lambert, évêque d'Arras, concède à l'abbaye Saint-Denis de Reims l'autel d'Aix.

  •  
    In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, dulcissimis petitionibus tuis et aecclesiae cui preesse dinosceris satisfaciens, dilectissime frater et fili Hugo abba venerabilis congregationis invictissimi martyris beati Dyonisii Remensis, pro peccatorum nostrorum redemptione, tibi tuisque successoribus in eo quo es loco et ordine sub regula sancti Augustini Deo militantibus sine aliqua turpis lucri exactione altare de Aisc non solum concedimus, verum etiam qua presidemus auctoritate liberaliter in perpetuum confirmamus, salvo in omnibus Atrebatensis episcopi jure et redditibus ejus et archydiaconi ministrorumque ejus. Si quis autem post hanc nostram diffinitionem manu sacrilega ab ecclesia cui Deo disponente annuimus auferre attemptaverit vel ingeniosis machinamentis contra eam ire presumpserit, cum Symone mago anathema sit. Predictus vero domnus Hugo abbas et omnis ejusdem loci successor ejus abbas si ad synodum Atrebatensis episcopi fuerit invitatus, adveniet. Et si talibus negotiis detentus et intentus fuerit, pro quibus advenire non potuerit, per quendam kanonicorum suorum, nisi annuente episcopo remanserit, causas synodalis excusationis transmittet. Hanc etiam affinitatem inter Atrebatensem et Remensem gloriosissimi videlicet martyris beati Dyonisii aecclesiam inconvulsa stabilitate concedimus quatinus Remenses, audito episcopi obitu, exequias illius fraterne celebrare non differant, necnon anniversarium ejus perhenniter custodiant et Atrebatenses de abbate Sancti Dyonisii similiter faciant. Nos siquidem istius paginae auctoritatem ratam et inconvulsam permanere volentes in presentia subscriptorum testium eam consignavimus. Signum domni Johannis Atrebatensis archydiaconi. S. domni Clarenbaldi Obstrevandensis archydiaconi. S. domni Aloldi abbatis de Sancto Vedasto. S. domni Johannis de Monte Sancti Eligii abbatis. S. domni Odonis Sanctae Mariae Atrebatensis prepositi. S. domni Guiberti decani. S. Anastasii cantoris. S. Roberti magistri. S. Gualteri custodis. S. kanonicorum Sanctae Mariae Herberti, Algisi, Hugonis, alii Hugonis, Roberti, alii Roberti, Balduini, alii Balduini, Gerardi, Arnoldi, Radulfi, Bertulfi, Algisi, Andreae, Petri. S. domni Cononis de Sancta Trinitate. S. domni Mascelini archypresbiteri. S. Drogonis Albiniacensis prepositi.
    Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hoc libertatis donativum relegi et subscripsi (signum crucis) et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi. Actum Atrebati, in synodo, anno Dei Christi millesimo nonagesimo septimo, indictione V, nonas februarii, anno autem pontificatus domni Lamberti Atrebatensis episcopi quarto.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 1, p. 3-4

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae