« chartae-galliae-45248 »


Général

  •  
    Albéron de Chiny évêque de Verdun

  •  
    Lisle-en-Barrois (abbaye)

  •  
    1144

  •  
    Verdun

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Albéron [de Chiny], évêque de Verdun, notifie la donation que fait par son intermédiaire (per manum) l’abbesse de Saint-Maur de Verdun à l’abbaye Notre-Dame de Lisle de la totalité de l’alleu appelé Hattonmesnil.

  •  
    In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Albero, Dei gratia Virdunensis episcopus, notum fieri volo omnibus tam praesentibus quam futuris, quod domna abbatissa sancti Mauri dedit, per manum meam, ecclesiae sanctae Mariae de Insulae, totum allodium quod vocatur Hattun Masnil in silvis, pratis, terris cultis et incultis, et in omnibus usibus, cum duabus partibus decimæ, libere possidendum in perpetuum, in festo sancti Joannis Baptistæ, singulis annis, ecclesia sancti Mauri persolvendorum salvo virorum Calmontensium quibus licet de usualis nemore sibi necessaria accipere, nullam dandi sive vendendi potestatem habentibus. Præterea permittitur prænominatæ ecclesiæ sancti Mauri tempore pastus proprios porcos absque pretio in silvam mittere, et ad ejusdem ecclesiæ officinas reficiendas ligna facere haec conventis facta est laude sororum Hadvydis, Fredessendis, Dada totiusque capituli omniumque ministrorum.
    Testes sunt : Albertus primicerius, Willelmus decanus, Joannes archidiaconus, Petrus cantor, Hugo, thesaurarius, magister Emelinus ; Hugo de Grisencurth, Vivianus milites ; Boso, Theodoricus, Hugo.
    Anno ab incarnatione Domini M C XL IV, indictione I, concurrente VI, epacta XIV.

  •  
    Acte inédit. Transcription : Jean-Pol Evrard

  •  
    cartulaire

  •  
    Bar-le-Duc, AD Meuse, 40 H 21, t. II, n° 55, p. 505

  •  
    on

  •  
    2903

  •  
    J-P Evrard

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae