« chartae-galliae-45247 »


Général

  •  
    Albert de Mercy évêque de Verdun

  •  
    Lisle-en-Barrois (abbaye)

  •  
    après 1156 - avant 1161

  •  
    Toul

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Albert [1er de Mercy], évêque de Verdun, confirme à l'abbaye de Lisle-en-Barrois les donations des droits de vaines pâtures dans les bans de Mondrecourt, Seraucourt, Rembercourt, Beauzée et Récourt, avec le droit d’usage de sa grande forêt par Rainier d’Apremont, du quart des pâturages du ban de Beauzée, par Garnier de Beaumont, de l’autre quart de ces pâturages et deux tiers des dîmes sur les 200 jours de terre de Seraucourt par Jean de Marat et le troisième tiers des dîmes sur les 200 jours de terre de Seraucourt par Guiard de Bulainville.

  •  
    Ego Albertus, Dei gratia Virdunensis episcopus, precavens ne aliqua circumventione secularium servi Dei inquietentur tam futuris |2| quam presentibus notificare decrevi quod Rainerus de Asperomonte cum uxore sua Helvidi, laude filiorum filiarumque suarum, |3| per manus nostras dedit fratribus de Insula pro remedio animę suę, usuaria vanę pasture quę est in banno de Mundricurt, |4| de Seroucurt, de Renbercurt et in dimidio banno de Bauzeis et de Arescurt, cum usuario magnę silvę. Si vero ani-|5|-malia rusticis aliquid damnum in agris seu pratis fecerunt absque juris satisfactione dampnum restituetur. Testes Warnerus |6| junior de Sampiniaco, Balduinus de Asperomonte, Alexander de Brachio, Radulfus de Ursuncurt, Milo de Fremerivilla. |7| ¶ Illud ętiam notificamus quod Varnerus de Sambumunt quartam partem pascuarum bannni de Bauzeis, laude uxoris suę |8| filiorum filiarumque suarum, concedente etiam Valtero de Baruncurt, de quo illam tenet in fiedo eisdem fratribus donavit et ne |9| hoc beneficium oblivioni tradatur idem fratres singulis annis in festo sancti Johannis villico ejus iios nummos cathalaunenses persolvent. Testes |10| magister Achardus, Odo de Quarnaio, Radulfus de Asperomonte et Falco nepos ejus. ¶ Sed et notum facimus illud quod Johannes de |11| Marex supradictis fratribus dedit residuam quartam partem pascuarum banni de Bauzeis, fratribus suis Adone et Falcone annu-|12|-entibus, concedente etiam Aberto de Claromonte de quo eam tenebat cum exore sua, filiis filiabusque suis, donavit etiam duas |13| partes decimę ducentorum jornaliorum que sunt in territoro de Seroucurt, tali scilicet conditione quod in fesstivitate sancti |14| Johannis vel infra octavas sex nummos cathalaunenses apud Bauzeis villico ejus persolvent. Si animalia eorum alicui dampnum aliquod |15| intulerint absque jure facto dampnum restaurabitur. Testes Haibertus de Abbatia, Haibertus de Lavois, Oto de Salice, Teo-|16|-dericus Rufus de Claromonte. ¶ Terciam vero partem supradictę decimę Guiardus de Buslenivlla, Vidricus quoque filius ejus, annuen-|17|-te Ricardo archidiacono, tali conditione dederunt quod sibi vel eorum successoribus iios nummos infra octavas sancti Johannis apud Se-|18|-roucurt predicti fratres persolvent. Testes Bartholomeus abbas Sancti Paul, Girvasius abbas de Bello loco, Achardus scolaris, |19| Godefridus presbiter.

  •  
    Acte inédit. Transcription : Jean-Pol Evrard

  •  
    original

  •  
    Bar-le-Duc, AD Meuse, 18 H 9, n°7

  •  
    on

  •  
    2903

  •  
    copie 18 H 1, t, 2, p. 883-884.

  •  
    J-P Evrard

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae