« chartae-galliae-45239 »


Général

  •  
    Boson évêque de Châlons-en-Champagne

  •  
    Lisle-en-Barrois (abbaye)

  •  
    1154

  •  
    Toul

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Boson, évêque de Châlons, concède à l’abbaye de Lisle-en-Barrois l’autel de Vaudoncourt, moyennant le paiement d’un cens de douze deniers une année et de dix-huit deniers l’autre

  •  
    In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Boso, Cathalaunensis episcopus, justis religiosorum virorum precibus tanto magis benivolas aures accomodare nos convenit quanto propensius eos ecclesiasticis utilitatibus cognoscimus desudare, hoc siquidem rationis intuit precibus Joannis abbatis Beatæ Mariæ de Insula, viri religiosi inclinati, concessimus ei ejusque successoribus in perpetuum altare de Vaduncurte cum dote sua et omnibus appenditiis suis, salvo episcopali jure. Statuimus etiam quod abbas Beatæ Mariæ de Insula solvet pro custumia altaris alternis successoribus in uno semper annorum duodecim denarios, in altero vero decem et octo. Ut autem omnia litigandi occasio futuris temporibus subtrahatur, præsentiæ pagine scripto confirmavimus auctoritate pontificali, interminantes ne aliqua ecclesiastica secularisve persona prætaxatam donationem attemptare præsumat, quod si quis temerario ausu attemptaverit neque dignam satisfactionem tertio submonitus agerit illo quo Deus iratus percalit anathematæ feriatur. S. Zachariæ thesaurarii. S. Joannis capellani. S. magistri Henrici. S. Odonis, iterumque Odonis. S. Warnerii. Actum Cathalaunensis, anno incarnati Verbi M° C° L° IIII°, indictione IIIIa, concurrente IIII°, regnante in Francia Ludovico Francorum rege nobilissimo, præsidente Cathalaunis Bosonæ venerabili episcopo, anno episcopatus sui sæcundo.

  •  
    Acte inédit. Transcription : Jean-Pol Evrard

  •  
    cartulaire

  •  
    Bar-le-Duc, AD Meuse, 18 H 1, t. 2, p. 986-987

  •  
    on

  •  
    2903

  •  
    J-P Evrard

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae