« chartae-galliae-4525 »


Général

  •  
    Ide comtesse de Boulogne

  •  
    Cluny (abbaye Saint-Pierre et Saint-Paul)

  •  
    après 1188 - avant 1190

  •  
    Mâcon

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    CHARTE DE IDE, COMTESSE DE BOULOGNE, EN FAVEUR DE L’ABBAYE DE CLUNY

  •  
    Sciant qui has litteras viderint, quod ego Ida, comitissa Bolonie, amore Dei et exemplo antecessorum meorum, qui ecclesiam Cluniacensem sicut matrem dilexerunt, dedi et concessi et hac mea carta confirmavi eidem Cluniacensi ecclesiæ quietantiam de omnibus omnino consuetudinibus et exactionibus, tam apud Boloniam et Witsandum quam per totam terram [meam], videlicet monachis et hominibus suis et omnibus rebus eorum; et ut sint in custodia et conductu meo et potentie comitatus Bolonie in perpetuum, sicut corpus meum et res mee. Hoc autem feci pro salute anime mee et animarum antecessorum meorum, et nominatim comitis Eustachii, qui hanc libertatem eis primo concessit. Hiis testibus: Ingelrano de Penis, Baldewino de Kaiou, Clarembarido de Thienberona, Roberto de Udevarse, Ingebrano de Muntcheveres, Arnulfo de Kaiou, et Stephano fratre ejus; Baldewino de Colberc, Guidone de Berebrune, Heinfrido de Odere, Radulfo de Lans, Radulfo marescallo, Henrico avunculo meo, Johanne de Rubrec, et multis aliis.

  •  
    MALO (H.), un grand feudataire: Renaud de Dammartin et la coalition de Bouvines, Paris, 1898, n°XVIII

  •  
    édition

  •  
    Chartes de l'abbaye de Cluny, t. V, p. 744, n. 4385

  •  
    Benoit Tock

Informations

Acte

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae