« bullarium-franciscanum-5933 »


Général

  •  
    Grégoire XI (1370-1378)

  •  
    Episcopo Constantien. monasterio Clariss. in Camporegis (Königsfelden) ecclesiam paroch. inferioris Waldshut incorporare iubet.1

  •  
    1377, decembris 23, Romae.

  •  
    1377

  •  

    Venerabili fratri episcopo Constantien.

    Digna exauditione vota personarum humilium maxime divinis laudibus sacraeque religionis observantiae dedicatarum apostolico nos convenit favore prosequi et ipsarum necessitatibus occurrere provisionis gratia specialis. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilectarum in Christo filiarum abbatissae et conventus monasterii in Camporegis ordinis s. Clarae tuae dioec. petitio continebat, quod ipsae tam propter guerrarum turbines, quae in illis partibus viguerunt, quam etiam propter bonorum et possessionum devastationes dudum factas per diversas iniquas et perversas societates per partes illas debacchantes, ad tantam paupertatem devenerunt tantisque debitorum oneribus sunt gravatae, quod vitae necessaria habere et Deo devote famulari et onera eis incumbentia commode supportare non possunt; quodque dilecti filii nobiles viri Albertus et Leupoldus duces Austriae, quorum progenitores praedictum monasterium fundaverunt, veri patroni parochialis ecclesiae in inferiori Waltzhuot dictae dioec. existentes in possessione pacifica vel quasi iuris praesentandi rectorem ad ecclesiam eandem, paupertati dicti monasterii, in quo regularis observantia et alia pietatis opera diligenter servari consueverunt, pie compatientes, huiusmodi iuspatronatus ipsius ecclesiae praefatis abbatissae et conventui ac monasterio libenter concederent et perpetuo donarent ad finem, quod ipsa ecclesia praedicto monasterio uniretur. Quare pro parte abbatissae et conventus ac etiam ducum praedictorum nobis fuit humiliter supplicatum, ut ecclesiam praedictam cum omnibus iuribus et pertinentiis suis ipsis abbatissae et conventui ac eorum monasterio annectere ac incorporare et unire perpetuo de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur, earundem abbatissae et conventus necessitatibus paterno compatientes affectu ipsasque volentes favoribus prosequi opportunis, huiusmodi supplicationibus inclinati, fraternitati tuae ... per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus de praemissis te diligenter informes, et si per informationem huiusmodi ita esse repereris, praefatam parochialem ecclesiam, etiamsi sit dispositioni sedis apostolicae generaliter vel specialiter reservata aut ad ipsam sedem quomodolibet devoluta, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis auctoritate apostolica abbatissae et conventui ac monasterio praedictis in perpetuum incorpores, unias et annectas ac dictis abbatissae et conventui eadem auctoritate concedas, quod cedente vel decedente rectore ipsius parochialis ecclesiae, qui nunc est, vel ecclesiam ipsam alias quomodolibet dimittente corporalem possessionem eiusdem parochialis ecclesiae, tua vel alicuius alterius licentia minime requisita, per se vel alium seu alios apprehendere et retinere ac fructus, redditus et proventus ipsius parochialis ecclesiae in earum et dicti monasterii usus convertere licite valeant: reservata tamen de huiusmodi fructibus, redditibus et proventibus congrua portione pro perpetuo vicario, inibi Domino servituro, tuo arbitrio statuenda, de qua idem vicarius valeat commode sustentari et iura episcopalia solvere aliaque incumbentia sibi onera supportare. Non obstantibus etc. Datum Romae apud s. Petrum X kal. ianuarii anno septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1496., p.593

  •  
    Reg. Vat. ser. Avin. t. 201 (Greg. XI a. 7), f. 475. Cfr. supra n. 281.
    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 157846 (bullarium-franciscanum-5933), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/bullarium-franciscanum/notice/157846 (mise à jour : 26/01/2021).