« bullarium-franciscanum-5931 »


Général

  •  
    Grégoire XI (1370-1378)

  •  
    Episcopum Papien. monet, ne fratribus Min. de Valentia (Valenza) vel eorum servitoribus ullam inferat molestiam.1

  •  
    1377, novembris 20, Romae.

  •  
    1377

  •  

    Venerabili fratri episcopo Papien.

    Significarunt nobis dilecti filii gardianus et fratres domus ordinis Minorum de Valentia tuae Papien. dioec., quod tu nonnunquam ad instantiam quorundam canonicorum seu aliorum clericorum ecclesiae Papien. eosdem gardianum et fratres seu eorum servitores contra tenores privilegiorum et exemptionum ac libertatum praedicto ordini et eius fratribus a sede apostolica concessorum indebite vexare et molestare quandoque directe et quandoque indirecte praesumis in ipsorum gardiani et fratrum praeiudicium et gravamen. Quare pro parte ipsorum gardiani et fratrum nobis fuit humiliter supplicatum, ut providere ipsis super hoc de aliquo remedio dignaremur. Nos igitur, qui ad ordinem et fratres praedictos specialem gerimus devotionis ac dilectionis affectum, huiusmodi supplicationibus inclinati, fraternitatem tuam rogamus et hortamur, praesentium tibi tenore mandantes, quatenus, praedictos gardianum et fratres pro nostra et apostolicae sedis reverentia habens propensius commendatos, eis aut eorum servitoribus contra tenores privilegiorum et exemptionum ipsorum nullam molestiam vel iniuriam directe vel indirecte inferas nec ab aliis, quantum in [te] fuerit, inferri permittas, sed potius ipsos benigni favoris auxilio prosequaris: mandatum nostrum huiusmodi taliter impleturus, quod super hiis ad nos deinceps querelae minime perferantur, nosque praedictis gardiano et fratribus non oporteat de alio remedio providere. Datum Romae apud s. Petrum XII kal. decembris anno septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1494., pp.-593

  •  
    Reg. Vat. ser. Avin. t. 201 (Greg. XI a. 7), f. 133.
    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 157844 (bullarium-franciscanum-5931), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/bullarium-franciscanum/notice/157844 (mise à jour : 26/01/2021).