« bullarium-franciscanum-5924 »


Général

  •  
    Grégoire XI (1370-1378)

  •  
    Ministro prov. Ungariae ord. Min. concedit facultatem eligendi aliquos fratres suae provinciae, qui, licet ob nimiam distantiam viarum ordinariis locorum non possint commode praesentari, facultatem habeant audiendi confessiones fidelium in terris remotis habitantium.1

  •  
    1377, augusti 6, Anagniae.

  •  
    1377

  •  

    Dilecto filio ministro provinciali ord. fratr. Min. provinciae Ungariae secundum morem dicti ordinis.

    Ad ea libenter intendimus etc. Cum itaque, sicut exhibita nobis nuper pro parte tua petitio continebat, in nonnullis partibus provinciae Ungariae secundum morem ordinis Minorum dilecti filii fratres ipsius ordinis professores inter schismaticos et alios infideles commorantes propter magnam viarum distantiam non possint quandoque locorum diocesanis pro confessionibus audiendis Christifidelium earumdem partium, qui a paucis citra temporibus ad veram fidem catholicam et sanctae Romanae ecclesiae unitatem sunt conversi, commode praesentari nec audiendi confessiones huiusmodi licentiam petere ab eisdem, pro parte tua nobis extitit humiliter supplicatum, ut, cum per eosdem fratres in illis partibus, in quibus, ut asseris, a viginti annis citra fere quinquaginta millia hominum (parvulis et mulieribus exceptis) ad eandem fidem catholicam ac eiusdem Romanae ecclesiae unitatem fuerunt conversi, huiusmodi fides catholica plurimum augeatur, aliquibus ex fratribus ipsis, ad hoc sufficientibus et idoneis, audiendi eorumdem fidelium confessiones huiusmodi ac eis iniungendi poenitentiam salutarem pro commissis licentiam concedere dignaremur. Nos igitur, qui ipsius fidei catholicae dilatatione plurimum delectamur, cupientes cunctorum Christifidelium animarum providere saluti, huiusmodi supplicationibus inclinati, discretioni tuae, de qua in hiis et aliis specialem in Domino fiduciam obtinemus, ut certis fratribus dicti ordinis professoribus, ad hoc sufficientibus et idoneis, usque ad numerum, de quo tibi videbitur expedire, quos ad hoc duxeris eligendos, et qui propter viarum distantiam huiusmodi eisdem locorum dioecesanis non poterunt commode praesentari et ab eisdem dioecesanis super hoc petere licentiam antedictam, super quibus tuam conscientiam oneramus, eorum videlicet singulis, ipsorum Christifidelium in eisdem partibus commorantium ac volentium eisdem fratribus peccata sua huiusmodi confiteri possint libere confessiones audire ac eis pro commissis huiusmodi (nisi talia forent, propter quae esset sedes apostolica merito consulenda) poenitentiam iniungere salutarem, auctoritate apostolica licentiam valeas elargiri, plenam et liberam concedimus auctoritate praedicta tenore praesentium facultatem: praesentibus post quinquennium minime valituris. Datum Anagniae VIII idus augusti anno septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1487., p.590

  •  
    Reg. Vat. ser. Avin. t. 201 (Greg. XI a. 7), f. 262. Cfr. supra n. 1486 et infra n. 1500.
    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 157837 (bullarium-franciscanum-5924), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/bullarium-franciscanum/notice/157837 (mise à jour : 26/01/2021).