« bullarium-franciscanum-5923 »


Général

  •  
    Grégoire XI (1370-1378)

  •  
    Mininistro provinciae Ungariae ord. Min. concedit facultatem eligendi nonnullos fratres suae provinciae, qui confessiones habitatorum castri de Megessalla (Medgyes in Transilvania?) et villarum adiacentium audiant.1

  •  
    1377, augusti 6, Anagniae.

  •  
    1377


  •  

    Dilecto filio ministro provinciali ord. fratr. Min. provinciae Ungariae secundum morem dicti ordinis.

    Sedes apostolica pia mater etc. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilectae in Christo filiae nobilis mulieris Catherinae relictae quondam Simonis domini castri de Megessalla viduae petitio continebat, quod olim castrum ipsum cum certis villis eidem castro adiacentibus per regem Ungariae, qui tunc erat, ac ipsius Catherinae progenitores extitit de manibus schismaticorum acquisitum, et quod postmodum habitatores et incolae castri et villarum praedictorum, qui tunc erant schismatica labe respersi, viam veritatis agnoscentes, de huiusmodi infidelitatis errore redierunt ad veram fidem catholicam et sanctae Romanae ecclesiae unitatem; ac iidem habitatores et incolae, eiusdem fidei zelo succensi, desiderant peccata per eos commissa confiteri et eis pro commissis huiusmodi poenitentiam iniungi salutarem. Quare pro parte Catherinae, habitatorum et incolarum praedictorum nobis extitit humiliter supplicatum, ut, cum adhuc ignoretur, in qua dioecesi castrum et villae praedicta consistant, cum quilibet ex venerabilibus fratribus nostris Agrien. et Transilvan. ac Waradien. episcopis praetendat, castrum et villas praedicta, quae ab Agrien. et Transilvan. ac Waradien. civitatibus plurimum sunt remota, de sua dioecesi existere, aliquibus discretis religiosis illarum partium audiendi confessiones eorum huiusmodi ac eis pro commissis (etiam in casibus locorum diocesano reservatis) iniungendi poenitentiam salutarem potestatem concedere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur cupientes ipsorum animarum providere saluti, huiusmodi supplicationibus inclinati, discretioni tuae, de qua in hiis et aliis specialem in Domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus duobus ex dilectis filiis fratribus ordinis Minorum professoribus tuae provinciae, ad hoc sufficientibus et idoneis, quos duxeris eligendos, super quo tuam conscientiam oneramus, et quos per te locorum dioecesano seu illi, per quem in castro et villis praedictis omnimoda episcopalis iurisdictio exercebitur, si id commode fieri possit, volumus praesentari, ut et quilibet ipsorum fratrum (petita prius per eos super hoc, si peti valeat, licet non obtenta ab eodem dioecesano seu inibi iurisdictionem episcopalem exercente licentia speciali) usque ad quinquennium a data praesentium computandum omnium et singulorum Christifidelium habitatorum et incolarum castri et villarum praedictorum utriusque sexus, volentium eisdem fratribus peccata huiusmodi confiteri, confessiones eorum audire ac huiusmodi confessionibus diligenter auditis a peccatis ipsis (etiam in casibus eidem diocesano reservatis), dummodo non sint talia, propter quae esset sedes apostolica merito consulenda, auctoritate apostolica absolvere valeat ac eis pro commissis huiusmodi poenitentiam iniungere salutarem, concedas auctoritate praedicta facultatem. Datum Anagniae VIII idus augusti anno septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1486., pp.589-590

  •  
    Reg. Vat. ser. Avin. t. 201 (Greg. XI a. 7), f. 329 (cfr. f. 312, ubi eaedem litterae sub data « VIII kal. aug. » rescriptae sunt). Cfr. infra n. 1487.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 157836 (bullarium-franciscanum-5923), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/bullarium-franciscanum/notice/157836 (mise à jour : 26/01/2021).