« bullarium-franciscanum-594 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Confirmat commutationem, & compositionem inter Monasterium Angeliacen., & Conventum Fratrum Minor. ejusdem loci factam. (Regest. Vatic. epist. 70., & ex eo Waddingus in Reges. Pontif. num. 54.)

  •  
    Anno 1247. die 14. Julii.

  •  
    1247


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilectis Filiis Ministro Provinciali, & Fratribus Minoribus Villæ Sancti Joannis Angeliacen. a Xantonen. Diœcesis b Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Gum a Nobis petitur, quod justum, & honestum; tam vigor æquitatis, quam Ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem Officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Chisto Filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, permutationem, & compositionem, quas, sicut accepimus, fecistis de loco vestro sito intra Villam Sancti Joannis Angeliacen. Xantonen. Diœcesis, in quo nunc moramini, cum Abbate, & Conventu ejusdem loci, prout spectabat ad eos recompensatione sufficienti eisdem facta; sicut in litteris indè confectis perspeximus pleniùs contineri; ratas, & gratas habentes eas auctoritate Apostolica confirmamus; & præsentis scripti patrocinio communimus. Tenorem litterarum ipsarum præsentibus de verbo ad verbum inseri faciendo, qui talis est. “Id.c Dei gratia Xantonen. Episcopusd universis Christifidelibus præsentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noveritis, quod cum Venerabili viro Abbati, & Conventui Sancti Joannis Angeliacen. pro dominio, & censu, & omni jure, quod iidem Abbas & Conventus habebant, vel habere poterant in aula D. P. Boyssen, & in domo, quæ fuit Ar. Cautero, cum viridario ibidem posito; & in domo Willielmi de Eleemosyna cum appendicio juxta eamdem posito; & in domo P. Corrent; & in domo P. de Lavaria cum viridario retro eamdem domum posito; & in domo, quæ fuit Ar. de la Sagrestania; & in viridario Magistri Capellani Sancti Joannis; quæ domus prædictæ cum dictis viridariis, appendicio, & aula sitæ sunt in Villa Sancti Joannis Angeliacen. in toto loco, qui situs est propè Pontem Baine; & includitur tota via, quæ a strata publica ducit ad eumdem Pontem usque ad fossatum Grangiæe Præpositi Monachorum Sancti Joannis Angeliacen. ex una parte; & ab eadem strata publica, prout tendit ad viam, quæ ducit ad domum dicti Magistri Capellani ex alia; & ab eadem tota via usque ad domum, & viridarium P. Rigandi ex alia; & ab eisdem domo, & viridario P. Rigandi usque ad dictum fossatum Grangiæ supradictæ ex alia, Frater Joannes de Coprimaco f Fratrum Minorum in Aquitania tunc Provincialis Ministerg, & alii Fratres dictæ Villæ ejusdem Ordinis in eadem Villa Sancti Joannis sufficientem recompensationem fieri fecissent; dicti Abbas, & Conventus dominium, & censum, cujus summa erat undecim solidorumh, & novem denariorumi, & omne jus, quod habebant, vel habere poterant quoquomodo in dictis domibus, viridariis, appendiciis, & aula, dictis Fratri Joanni Ministro, & aliis Minoribus, ac eorum successoribus pro se, ac suis successoribus quiptaveruntj in perpetuum coram Nobis; & de prætactis censu, & dominio, & omni jure, quod habebant, vel habere poterant in dictis aula, domibus, viridariis, & appendicio, ad dictorum Ministri, & Fratrum petitionem G. Magrini Burgen. Sancti Joannis Angeliacen. investiverunt, & saziveruntk pro ipsis, & pro Ordine eorumdem; & voluerunt, & concesserunt ipsos Fratres gaudere perpetua, & pacifica possessione prædictorum omnium quiptatoruml, renunciantes super præmissis pro se, & successoribus suis omni beneficio restitutionis in integrum, & omni juris auxilio Canonici, & Civilis statuti, & consuetudinis eisdem Abbati, & Conventui nunc competentibus, aut etiam in futurum. Dicti autem Minister, & Fratres fecerunt dari, sive assignari dictis Abbati, & Conventui in recompensationem quiptationism prætactæ censum, & dominium pleno jure in domo, quæ fuit Gaufridi Loquocn, quæ erat de dominio P. Pilot, & est sita juxta domum lo Fontanier o; & in domo Roberti lo Vendier p, & domum Gaufridi Loquoc, & in duabus Eragiisq, quæ erant de dominio Jacobi de Roffec, & sunt ante torcular Ar. de Exidolio, juxta domum, quæ fuit Willielmi Mentheari; & in domo G. de Tabulis, quæ erat de dominio Ar. de Malach, & est sita juxta domum Americi Caydon in Quadrungo Burbirelli; & in domo P. de Onayo lo Boatier r, quæ erat de dominio Joannis de Torse; & est sita in la Boeterias ante domum G. Magrini; & juxta domum Michaelis Aymerici; & in aliis tribus domibus sitis in vico Plantachon, quarum una est Reginaldi de Sanctè, & alia Bonifotit., & tertia Rodulphi Manerii; quæ tres domus sunt contiguæ, & erant de dominio Achardi Guariver; & in domo filiæ Joannis Foaca, quæ erat de dominio P. de Vayro, & est sita ante cellariumt a la gralverna; & in domo, in qua est torcular Hugonis Thomæ, quæ erat de dominio Willielmi Assalhit, & est sita ante Thanariamu Joannis Guarini, quæ erat de dominio G. Magrini, & fuerat Arlotans; & in domo Guillielmi Parthier, quæ erat de dominio G. Magrini, & est sita in Vanellav de Bechamilla ante dictam Thanariam P. Guarini, & in quadam domo, quam tenet P. de Exidolio, quæ fuit Auffradins, & erat de dominio dicti G. Magrini, & est sita ante domum Aymerici Boynot; & in platea Angelacis de Carpiniaco, quæ erat de dominio Philippi de Eleemosyna, & est inter domum Willielmi Aca, & Aynridum, qui fuit Americi Ysembert; & in Thanaria Willielmi de la Mora, quæ erat de dominio P. de Torse, & est sita ante Lechemariaw; & in quadam domo, quæ est a parte ante Joannes le Franciesx, & a parte retro B. Guestineus; & de prædictis censu, & dominio pleno jure domorum, Eragiorum y, Tanariæ, & locorum prædictorum fuerunt dicti Abbas, & Conventus ad petitionem dictorum Ministri, & Fratrum ab eorumdem Eragiorum, domorum, locorum, & Thanariæ dominis investiti, & in perpetuam, & pacificam possessionem inducti; & dicti Domini ad petitionem dictorum Ministri, & Fratrum pro recompensatione prædicta dictis Abbati, & Conventui quiptaveruntz in perpetuum censum, & dominium pleno jure, quæ habebant in domibus, eragiis, locis, & Thanaria supradictis: Summa autem census, quem dicti Minister, & Fratres fecerunt ratione recompensationis dictis Abbati, & Conventui assignari, fuit undecim solidorum, & novem denariorum. Fecerunt insuper iidem Minister, & Fratres dictis Abbati, & Conventui centum, & quinquaginta libras currentis Monetæaa dari ad opus ædificii Ecclesiæ Sancti Joannis, & ad opus cerei Sancti Joannis; ex parte Conventus fecerunt iidem Minister, & Fratres dictis Abbati, & Conventui assignari viginti solidos censuales.ab Dicti verò Minister, & Fratres ad petitionem dictorum Abbatis, & Conventus promiserunt bona fide pro se & successoribus suis, quod de cetero sine assensu ipsorum Abbatis, & Conventus, vel Successorum eorumdem non aquirent in eorum dominio, sivè proprietate domos aliquas, vel Plateas, sivè Albergamenta,ac seù alia Prædia tam rustica, quam urbana, quocumque nomine censeantur, ad retinendum sibi, vel suis Successoribus titulo emptionis, sivè donationis, vel cujuscumque alterius contractus infra Muros Villæ Sancti Joannis Angeliacen., vel etiam extra. Promiserunt insuper dicti Minister, & Fratres pro se, & Successoribus suis ad dictorum Abbatis, & Conventus instantiam, quod si contigerit Fratribus Ordinis ipsorum per Summum Pontificem provideri de Decimis Monachorum, proventibus, sivè aliis eorum redditibus quibuscumque, vel etiam de rebus mobilibus, vel immobilibus; quod quidam posse contigere existimabant; Abbatia Sancti Joannis Angeliacen. cum omnibus membris suis, quantum in dictis Fratribus est, erit exempta a provisione supradicta; & si super prædicta provisione aliquod privilegium a Sede Apostolica dictis Fratribus fuerit indultum, dicti Fratres, vel Successores eorum hujusmodi privilegio non utentur; etiamsi de præsentibus litteris fecerit mentionem. Renunciantes super præmissis pro se, & Successoribus suis omni beneficio restitutionis in integrum, & omni auxilio Juris Canonici, & Civilis, statuti, & consuetudinis, privilegii impetrati, seù etiam impetrandi eisdem Fratribus nunc competentibus, aut etiam in futurum. Concesserunt insuper dicti Minister, & Fratres pro se, & suis Successoribus dictis Abbati, & Conventui, quod non reciperent Parochianorum suorum, sivè Ecclesiæ Sancti Joannis Angeliacen. Decimas, vel oblationes, quæ a Laicis solent jure parochiali Clericis exhiberi. Concessere etiam dicti Minister, & Fratres dictis Abbati, & Conventui de Parochianis ad Ecclesiam Sancti Joannis jure Parochialibus pertinentibus, qui apud eosdem Fratres elegerint sepulturam, quod nisi prius dictorum Fratrum fuissent induti, vel voto, vel etiam juramento eorum Ordini obligati; primo funus eorum ad Ecclesiam Sancti Joannis debeat deportari; ita tamèn, quod ibi Missa ritè celebrata ad eorumdem Fratrum Ecclesiam a Sacerdote suo debeat præsentari. Concesserunt etiam dicti Minister, & Fratres, quod non impedirent de lectis Parochianorum dictorumad, qui in Cœmeterio Sancti Joannis debent habere ex consuetudine Sepulturam, & ab ipso Conventu fuerint percontati, cum quibus ad prætactam Ecclesiam Sancti Joannis funus fuerit deportatum, & ad ipsos Fratres præsentatum; quominùs eos habeant secundum consuetudinem Angeliacen. Ecclesiæ de eisdem lectis, ut dicitur hactenùs, observatam. Quæ omnia, & singula, prout superiùs sunt expressa, dicti Abbas, & Conventus, Minister, & Fratres pro se, & Successoribus suis promiserunt bona fide coram Nobis in perpetuum observare. In testimonium prætactorum fuerunt præsentes Litteræ de consensu dictorum Abbatis, & Conventus, Ministri, & Fratrum Sigillo Nostro, & Sigillo dictorum Abbatis, & Conventus, ac Ministri Sigillatæ. Actum mense Aprilis Anno Domini Mccxlvii.” Nulli ergò omninò hominum liceat hanc Paginam Nostræ Confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Lugduni ii. Idus Julii Pontificatus Nostri Anno Quintoae.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXIX., pp.471-473

  •  
    (a) S. Joannis Angeliacen.: Angeriacum, al. Engeriacum vulgo S. Jean d’Angely Oppidum Santonum est in finibus Aquitaniæ a Santonis 5. circiter leucis Rupellam versus distans; ubi Fratres Minores locum obtinuerant anno 1225. mense Martio ex charta acquisitionis apud novam Galliam Christianam Dion. Sammarth. tom. 2. in Episc. Santonen. n. 35.
  •  
    (b) Xantonen. Dioecesis: Santonensis vulgo Sainctes, al. Xaintes sub Archiediscopo Burdegalensi, cujus regio Santonum dicitur vulgo Xantonge, al. Xantoigne in Aquitania.
  •  
    (c) Id.: Forsan Idacius, qui deest in serie Episcoporum Santonen. etiam in nova Gallia Christiana P. Dion. Sanmarthani tom. 2. ubi ab anno 1246. usque ad ann. 1250. nemo est, qui Cathedram illam moderaretur.
  •  
    (d) Xantonen. Episcopus: al. Santonen., de quo supra.
  •  
    (e) Grangiæ: Idest prædii rustici, ut explicat cl. Fresnius Cangii Dominus in suo mediæ, & infimæ latinitatis Glossario.
  •  
    (f) De Coprimaco: quo in loco Cœnobium habebant Franciscani; eratque 6. Custodiæ Santonen. Provinciæ Turonen. juxta Provinciale vetus Ordinis apud Polychronicon, & Barthol. Pisanum conform. xi.
  •  
    (g) Minister: Cum Cœnobium S. Joannis Angeriacen. vulgo Angeliac., de quo dictum est supra, 4. esset Custodiæ Santonen. primæ Provinciam Turonen. componentis ex cit. Provinciali Ordinis apud Polychronicon, & Barthol. Pisanum conform. xi., & Minister Aquitaniæ Provinciæ permutationem, & compositionem his litteris relatam fieri curaverit; conjicimus, aut hoc anno locum hunc ad Aquitaniæ Provinciam pertinuisse; aut Aquitaniam, & Turonen. unam extitisse Provinciam usque ad annum 1260., quo in Comitiis Narbonen. a S. Bonaventura facta est Provinciarum Ordinis distributio.
  •  
    (h) Undecim solidorum: Quorum varium valorem, & metallum videri potest in supra citato Glossario Fresnen.; plerumque autem xx. solidi libram constituebant.
  •  
    (i) Novem denariorum: Quorum etiam valorem, & varietatem legimus in cit. Glossario, & apud Autores, Scriptoresve rei monetariæ; apud quos illud ferme constat, solidum ex xii. denariis compositum fuisse: Concilium tamen Remense ii. anno 813. convocatum statuit, ne Solidi per quadraginta denarios discurrant; ea est imperantium, & temporum varietas; atque nummorum ut solidorum varia compositio.
  •  
    (j) Quiptaverunt: Idest absolverunt, ac liberarunt; seu, ut interpretatur Fresnius in Glossario, immunitate donarunt; id quod Itali complures ajunt, francarono; & quietos, securosque reddunt creditores, ac eos, quibus debetur.
  •  
    (k) Investiverunt, et saziverunt: Nempe in possessionem induxerunt & obsignando confirmarunt; saisire namque, & sazire Gallis ipsis varie sonat; ut admonet cit. Fresnen. Glossarium: sane initio Concilii Compendien. anni 1270. saisita bona dicuntur injuste capta, ut & saisiunt.
  •  
    (l) Omnium quiptatorum: Idest immunitatum explicat prædictus Carolus Fresnen. v. Quiptatum.
  •  
    (m) Quiptationis: Immunitatis, inquit, qui supra Fresnius; sed forsan expressius, absolutionis; quæ ab Italis quibusdam dicitur quietanza.
  •  
    (n) Loquoc: Videtur legendum lo Quoc ita dictus ab officio Coqui Gallia nunc Queux juxta variam locorum, & temporum locutionem.
  •  
    (o) Lo Fontanier: A Fontibus, quibus vel præerat, vel quas efficiebat.
  •  
    (p) Lo Vendier: Cognomine nimirum Venditoris nunc Gallice Vendeur, in vasto enim illo Galliarum Regno notum est non uno omnes Dialecto uti, quod & in aliis Regionibus licet advertere; præter mutationem insignem, quæ in vocabulis, dicendique modis sub initium seculi xvi. factam scimus apud Gallos, ut eorum Dictionarium recens valde discrepet ab antiquo, ubi multæ voces a recentibus etiam doctis ignorantur.
  •  
    (q) Eragiis: Abest hæc vox a Glossario Fresnen. seu Cangii; cum tamen in eo legamus eram, al. heram, & agiam temporibus illis accipi pro terra, & sepe, sive conseptis vulgo clausura; forsan hoc loco interpretandum est de quibusdam terris conseptis, ac sepimentis; vel de areis, de quibus in Apologia pauperum S. Bocaventuræ qu. 9. habetur: recipitis domos, vel areas non contiguas vestris areis.
  •  
    (r) Lo Boatier: Nec ipsi Gallo Glossarii conditori innotuit hujus vocabuli verum significatum; cum autem Boetes Gallice sit Latinis Pixis, Italis vero Bussola, & Scatola; forsan Boetier erit Pixidum effictor, Italis Bussolaro.
  •  
    (s) Boeteria: Cum & hæc vox latuerit Glossarii memorati autorem, interpretari poterit pro Pixidum officina.
  •  
    (t) Cellarium: Nempe promptuarium, ac penarium.
  •  
    (u) Thanariam: sive officinam, in qua Coria subiguntur Gallice Tannarie ex cit. Fresnio Glossario, & in quibusdam Italiæ locis Pellecaneria.
  •  
    (v) In Vanella: Laudatus Fresnius putat reponendum Venella, quod est angiportus, & strictior via, Italis Viottolo.
  •  
    (w) Ante Lechemaria: Nomen nunc omnibus ignotum.
  •  
    (x) Lo Francies: Nunc vulgo Franzois juxta prædictam dialecti varietatem, vel mutationem.
  •  
    (y) Eragiorum: Septorum, vel arearum, ut supra not. (k)
  •  
    (z) Quiptaverunt: Idest liberum reddiderunt, vulgo francarono, ut supra.
  •  
    (aa) Currentis monetæ: Nempe usualis, ut in cit. Glossario interpretatum legimus; eamque fuisse credimus Turonensem utpote ibi usitatissimam, & ipsis Santonibus propinquam.
  •  
    (ab) Solidos censuales: Pro annuo nempe censu persolvi solitos, qui & alicubi interdum minoris pendebantur, ut & Floreni censuales ex x. solidis, unoque denario turpit. antiquo conflati.
  •  
    (ac) Albergamenta: Nimirum hospitia.
  •  
    (ad) De lectis Parochianorum dictorum: Idest feretris vulgo Cataletti, & Barræ, quibus mortui efferri solent.
  •  
    (ae) Admonet Waddingus ad annum 1396. n. 5. Angeria urbe seculo xvi. ab Hæreticis possessa, & Fratribus inde expulsis, Cœnobium profanis usibus deservisse. Sed Dei misericordia, & magna Ludovici XIV. Regis religione hostes Ecclesiæ debellati sunt præterito, superiorique seculo; & locus Catholicis restitutus.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152054 (bullarium-franciscanum-594), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/bullarium-franciscanum/notice/152054 (mise à jour : 15/12/2020).