« bullarium-franciscanum-593 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Corpora, quæ in contentione insepulta remanserant; jubet humi recondi, interimque donec imminens compositiofiat, a mutua infestatione desistere. (Regestum Vatican. epist. 203. ann. 5.)

  •  
    Anno 1247. die 11. Julii.

  •  
    1247


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilectis Filiis … Priori, & Canonicis Pampilonen. a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Cum dilectus Filius noster H.b tituli Sanctæ Sabinæ presbyter Cardinalis negotium, quod inter Ecclesiam vestram ex parte una, & Fratres Minores in Civitate Pampilonen. commorantes ex altera ex diversis emersit articulisc, compositione amicabili de speciali mandato Nostro debeat terminare; jamque ferè ad consummationem compositionis hujusmodi sit processumd; Universitati vestræ per Apostolica scripta in virtute obedientiæ firmiter præcipiendo mandamus, quatenus illorum corpora, quæ hac occasione insepulta permanent, tradentes incontinenti Ecclesiasticæ Sepulturæ tam vos, quam ipsi a mutua denuntiatione, vitatione, ac inquietatione, donec compositionis receperitis litteras, penitus desistatis, compositioni eidem, cum ipsam receperitis, pariturie.

    Datum Lugduni v. Idus Julii, Pontificatus Nostri Anno Quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXVIII., p.470

  •  
    (a) Pampilonen.: Civitatis tunc Regi Navarræ Metropolis, ut alias dictum est.
  •  
    (b) H.: Hugo dictus de S. Charo Gallus O. P., de quo Ciacconius, aliique sui Ordinis Scriptores.
  •  
    (c) Articulis: Nempe ob loci mutationem ex epistola Lecta coram nobis &c. anno superiori die 15. Octobris data Episcopo Cæsaraugustano.
  •  
    (d) Sit processum: Facta est enim compositio die 17. mensis sequentis, & a Pontifice confirmata die 2. Septembris per litteras Plantatus olim &c. infra relatas.
  •  
    (e) Super hac re scripsit Pontifex & Episcopo Pampilonen., & Abbatibus, ac Clero, populoque Diœcesis ejusdem Civitatis die 13. mensis sequentis Negotium, quod &c. ut infra.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152053 (bullarium-franciscanum-593), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/bullarium-franciscanum/notice/152053 (mise à jour : 15/12/2020).