« aposcripta-666 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    L'archevêque de Mayence Siegfried, l'évêque de Hildesheim Conrad et le prédicateur Conrad de Marbourg

  •  
    Idibus junii, anno septimo

  •  
    1233/06/13


  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Copie] F. SUISSE, Bâle, UB Basel Cod. B X 13, fol. Xv–XIIIv.
  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio segreto Vaticano, Registra Vaticana 17, fol. 53-55, c. 177.
  •  
    [Copie moderne] S. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale de France, Coll. Moreau 1188, fol. 98 (copie moderne, par La Porte du Theil).

  •  
    Ici reprise de Karl Rodenberg, Epistolae s. XIII e regestis pontificum romanorum selectae, I, Berlin : Weidmann, 1883, n. 537-I, p. 432-434 [En ligne], d'après R.

  •  
    Raynaldi, Mansi, Annales ecclesiastici, a. 1233, § 42-45.
  •  
    (Partielle) Lucien Auvray, Les registres de Grégoire IX, Paris, 1890-1955, n. 1391 [en ligne], d'après R.
  •  
    Thomas Ripoll, Bullarium ordinis fratrum Praedicatorum, Rome : ex typographia Hieronymi Mainardi, 1729-1739, 7 vol., I, n. 81.
  •  
    Johannes Friedrich Scahnnat, Joseph Hartzheim, Concilia Germaniae, III, Cologne : Typo Viduae Joan. Wilhelmi Krakamp, 1760, p. 544.
  •  
    Bernd-Ulrich Hergemöller, Krötenkuß und schwarzer Kater. Ketzerei, Götzendienst und Unzucht in der inquisitorischen Phantasie des 13. Jahrhunderts, Warendorf : Fahlbusch Verlag, 1996, p. 25-29, d'après F.
  •  
    Alessandro Sala, Lo sviluppo dell'inquisitio haereticae pravitatis nelle lettere di Gregorio IX (1227-1241), thèse de doctorat, Università degli studi di Milano, 2015-2016, 2 vol., II, n. 60, p. 74-77.

  •  
    Potthast, Regesta pontificum Romanorum, n. 9230, 9231, 9229 [en ligne].
  •  
    Johannes F. Böhmer, Cornelius Will, Regesta archiepiscoporum maguntinensium. Regesten zur geschichte der Mainzer erzbischöfe von Bonifatius bis Uriel von Gemmingen 742?-1514, Innsbruck : Verlag der Wagnerischen Universitäts-Buchhandlung, 1886, II, n. 93 [en ligne].

  •  
    Epistola Gregorii IX papae de haereticis Alamanniae extirpandis ad [Sigefridum III] archiepiscopum Moguntinum, [Conradum II] episcopum Hildeshemensem et Conradum de Marburg directae ; describit ritus quos quidam haeretici observent hortaturque ut contra eosdem spiritualiter et temporaliter procedant [Rodenberg].
    Gregorio IX descrive all’arcivescovo di Magonza, al vescovo di Hildesheim e a Corrado di Marburgo le pratiche e i riti di un gruppo di eretici e li esorta ad incitare i fedeli a prendere parte alla crociata attraverso la predicazione e la concessione degli stessi privilegi e della stessa indulgenza riservati a chi combatteva in Terrasanta [Sala].

  •  
    .. archiepiscopo Maguntino, .. episcopo Hildesemensi et magistro Conrado de Marbuch, predicatori verbi Dei.
    Vox in Rama audita est, ploratus multus et ulutatus, Rachel plorat, videlicet pia mater Ecclesia filios quos diabolus mactat et perdit, et quasi consolationem non recipit, quia filii, more vipere matris viscera lacerantes, ipsam interimere moliuntur. Nam multitudo dolorum urgentium, quibus ut parturiens mater ipsa circumdatur, vociferari eam et dicere : « Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo », cum propheta compellit. Cum enim omnis creatura usque adhuc ingemiscat secundum apostolum et parturiat, genitricis Ecclesie sacer uterus viscerum suorum dolore turbatur, que fere singularis morsibus discerpuntur. Ille siquidem coluber tortuosus, quem obstetricante manu Domini de cavernis propriis, carnalibus scilicet hominum cordibus, eductum legimus, qui contra eos pugnat extrinsecus, in quibus intrinsecus iam non regnat et quorum dominium intus perdidit, bella molitur foras, novam persecutionem Ecclesie, sponse Christi, immo verius sponso Christo, per ministros suos operarios iniquitatis instaurat. Ipse enim, qui a principio in veritate non stetit set mutare nititur in mendacium veritatem, ut latius sue fraudis virus effundat, perdere pregnantes animas elaborat, ne fetus fidei, quema ex amore divino conceperant, ad partum valeant consumati operis pervenire.
    Unde nos, qui curam tenemur sue fecunditatis habere, quasi secantis perfidie mucrone conscindimur, dum in suis visceribus hereticorum scindentium eius uterum venenatis sagittis novi erroris et confusionis appetimur inaudite. Totusb namque in amaritudine funditur spiritus, effusum est in terra iecur nostrum, turbata est anima nostra valde ac impletus doloribus venter noster, defecerunt pre lacrimis oculi nostri et super tam nefandis abominationibus contremuerunt renes, omnia viscera sunt commota, reprimere lacrimas et continere suspiria non valemus. Sicut enim littere vestre grandi merore plene et immenso dolore non vacue nobis exhibite continebant, inter diversas heresum species que peccatis exigentibus Alemanniam infecerunt, una, sicut detestabilior ceteris sic et generalior universis, que non solum referentibus sed etiam audientibus est horrori, in nobilibus membris Ecclesie ac valde potentibus iam erupit. Hec enim omni est dissona rationi, omni pietati contraria, omni cordi odibilis, celestium omnium et terrestrium inimica, contra quam non solum homines ratione utentes verum etiam ratione carentia, cum hec pestis eorum excedat insaniam, immo ipsa etiam elementa debent insurgere et armari.
    Huius pestis initia talia perferuntur. Nam dum novitius in ea quisquam recipitur et perditorum primitus scholas intrat, apparet ei species quedam rane, quam « bufonem » consueverunt aliqui nominare. Hanc quidam a posterioribus et quidam in ore damnabiliter osculantes, linguam bestie intra ora sua recipiunt et salivam. Hec apparet interdum indebita quantitate, et quandoque in modum anseris vel anatis, plerumque furni etiam quantitatem assumit. Demum novitio procedenti occurrit miri palloris homo, nigerrimos habens oculos, adeo extenuatus et macer quod consumptis carnibus sola cutis relicta videtur ossibus superducta ; hunc novitius osculatur et sentit frigidum sicut glaciem, et post osculum catholice memoria fidei de ipsius corde totaliter evanescit. Ad convivium postmodum discumbentibus et surgentibus completo ipso convivio, per quandam statuam, que in scholis huiusmodi esse solet, descendit retrorsum ad modum canis mediocris gattus niger retorta cauda, quem a posterioribus primo novitius, post magister, deinde singuli per ordinem osculantur, qui tamen digni sunt et perfecti ; imperfecti vero, qui se dignos non reputant, pacem recipiunt a magistro, et tunc, singulis per loca sua positis dictisque quibusdam carminibus, ac versus gattum capitibus inclinatis, « Parce nobis » dicit magister, et proximo cuique hoc precipit, respondente tertio ac dicente : « Scimus magister » ; quartus ait : « Et nos obedire debemus » ; et, his ita peractis, extinguuntur candele et proceditur ad fetidissimum opus luxurie, nulla discretione habita inter extraneas et propinquas. Quod si forte virilis sexus supersunt aliqui ultra numerum mulierum, traditi in passiones ignominie, in desideriis suis invicem exardentes, masculi in masculos turpitudinem operantur ; similiter et femine immutant naturalem usum in eum qui est contra naturam, hoc ipsum inter se dampnabiliter facientes. Completoc vero tam nefandissimo scelere et candelis iterum reaccensis singulisque in suo ordine constitutis, de obscuro scholarum angulo, quo non carent perditissimi hominum, quidam homo procedit a renibus sursum fulgens et sole clarior, sicut dicunt, deorsum hispidus sicut gattus, cuius fulgor illuminat totum locum. Tunc magister excerpens aliquid de veste novitii, fulgido illi dicit : « Magister, hoc mihi datum tibi do », illo fulgido respondente : « Bene mihi servisti pluries et melius servies ; tue committo custodie quod dedisti », et his dictis protinus evanescit. Corpus etiam Domini singulis annis in pascha de manu recipiunt sacerdotis et, illud ad domus suas in ore portantes, in latrinam proiciunt, in contumeliam Redemptoris. Ad hec infelicissimi omnium miserorum Gubernantem celestia pollutis labiis blasphemantes asserunt delirando celorum Dominum violenter contra iustitiam et dolose Luciferum in inferos detrusisse. In hunc etiam credunt miseri, et ipsum affirmant celestium conditorem, et adhuc ad suam gloriam precipitato Domino rediturum, per quem cum eodem et non ante ipsum se sperant eternam beatitudinem habituros. Omnia Deo placita non agenda fatentur et potius agenda que odit. Proh dolor! Quis unquam audivit talia ? Quis tam nefaria potuit cogitare ? Quis tantam poterit non abominari perfidiam ? Quis tante nequitie poterit non irasci ? Quis contra huiusmodi perditionis et proditionis filios poterit non accendi ? Ubi est zelus Moysis, qui una die idololatrarum viginti tria milia interfecit ? Ubi est zelus Phinees, qui iudeum cum Madianitide uno pugione confodit ? Ubi est zelus Elie, qui quadringentos et quinquaginta prophetas Baal ad torrentem Cison gladio interemit ? Ubi est Mathathie zelus, cuius furor secundum legis iudicium adeo est accensus, ut insiliens trucidaret iudeum immolantem idolis super aram ? Ubi est auctoritas Petri, qui in Ananiam et Saphiram, pro eo quod Spiritui sancto mentiri non timuerunt, exarsit ? Certe, si contra tales terra consurgeret et iniquitates ipsorum celi sidera revelarent et manifestarent eorum scelera toti mundo, ut non solum homines sed etiam ipsa elementa coniurarent in eorum excidium et ruinam ipsosque delerent de terre facie, non parcentes sexui vel etati, ut essent cunctis gentibus in opprobrium sempiternum, ultio de ipsis sumi non posset sufficiens sive digna. Ceterum, licet magna sit horum pestilentium contritio velut mare, scientes tamen quod non est abbreviata manus Domini, ut salvare non possit et excoquere ad purum scoriam eorundem et omne stannum auferre, compatiendo ex intimo cordis super contritione ipsorum prevalida, ne nobis valeat imputari quod eam circumligare correctionum fasciis neglexerimus et mansuetudinis oleo confovere, ac sperantes quoque ut Ille qui etiam iratus non desinit misereri non semper continebit sue pietatis viscera super eos, sed de illorum manu transferet calicem ire sue, circa correctionem eorum providimus laborandum.
    Quia vero in ore vestro non est verbum Domini alligatum, qui, eo infundente gratie sue imbrem qui dat omnibus affluenter, potentes estis in opere ac sermone, discretionem vestram rogamus, monemus et hortamur in Domino ac in remissionem vobis iniungimus peccatorum quatinus sumatis resinam ad mitigandum dolorem et vulnera ipsorum sananda. Ite, angeli pacis, ad exhibendum eorum plage medelam et ad correctionem eorum diligenti sollicitudine ac sollicita diligentia laboretis. Quod si forte, ut ferrum per monitionem vestram extrahatur de vulnere, non fuerit desuper eis datum, et ipsorum computruerint adeo cicatrices, quod plaga ipsa quasi penitus desperata noluerint ad sinum matris Ecclesie prona mente redire, tantam et talem cautionem de conversione sua et perseverantia exponentes quod de recidivo ipsorum de cetero nullatenus sit verendum, quia in tam grandi et gravi morbo recurrendum est ad validiora remedia, ubi medicamenta levia non proficiunt, et apponendum ferrum et ignis vulneribus, que formentorum non sentiunt medicinam, putridis carnibus ne partem sinceram attrahant amputatis, advocetis contra eos, receptatores, defensores et fautores ipsorum spiritualis et materialis gladii potestatem, universos Christi fideles monentes attentius et efficaciter inducentes ut exurgentes in adiutorium Christi sui contra eos viriliter se accingant. Nos enim, de omnipotentis misericordia et beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa quam nobis licet indignis Deus ligandi atque solvendi contulit potestate, omnibus vere penitentibus et confessis qui crucis assumpto caractere ad eorundem hereticorum exterminium se accinxerint, illam indulgentiam idque privilegium elargimur que accedentibus in Terre sancte subsidium conceduntur.
    Quod si non omnes etc.
    Datum Laterani, idibus iunii, anno septimo.

  •  
    (a) leg. quos vel infra valeat.
  •  
    (b) totus... opus luxurie ex Rayn.
  •  
    (c) Completo... sive digna ex Rayn.

  •  
    1. Mat. 2, 18.

  •  
    Ludwig Förg, Die Ketzerverfolgung in Deutschland unter Gregor IX. Ihre Herkunft, ihre Bedeutung und ihre rechtlichen Grundlagen, Berlin, 1932.
  •  
    Henri Maisonneuve, Études sur les origines de l’Inquisition, 2e éd. revue et corr. Paris : Vrin (L’Église et l’État au Moyen Âge, 7), 1960, p. 257.
  •  
    Alexander Patschovsky, « Zur Ketzerverfolgung Konrads von Marburg », Deutsches Archiv, 37, 1981, p. 641-693.
  •  
    Carlo Ginzburg, Storia notturna : una decifrazione del sabba, Turin : Einaudi, 1989.
  •  
    Thomas W. Smith, « The Use of the Bible in the Arengae of Pope Gregory IX's Crusade Calls », in The Uses of the Bible in Crusader Sources, éd. Elizabeth Lapina, Nicholas Morton, Leyde : Brill, 2017, p. 206-235.
  •  
    Bernd-Ulrich Hergemöller, Krötenkuß und schwarzer Kater. Ketzerei, Götzendienst und Unzucht in der inquisitorischen Phantasie des 13. Jahrhunderts, Warendorf : Fahlbusch Verlag, 1996.
  •  
    Bernd-Ulrich Hergemöller, « Black Sabbath Masses : Fictitious Rituals and Real Inquisitions », dans The Fall of the Angels, éd Christoph Auffarth, Lauren T. Stuckenbruck, Leyde : Brill, 2004, p. 176-191.
  •  
    Robert I. Moore, The War on Heresy. Faith and Power in Medieval Europe, Londres : Profile Books, 2012, p. 275-278.
  •  
    Jean-Louis Biget, « Les dissidents et la chair, selon leurs adversaires », dans L'Eglise et la chair (XIIe-XVe siècle). Cahiers de Fanjeaux 52, 2019, p. 91-113, aux p. 98-99 ; repris dans Id., Église, dissidences et société dans l’Occitanie médiévale, Lyon, Avignon : CIHAM Éditions, 2020, p. ???.
  •  
    Norman Cohn, Démonolâtrie et sorcellerie, p. 49-51.
  •  
    Edward Peters, The Magician..., p. 156-159.
  •  
    C. Kors, Edward Peters, Witchcraft in Europe. A Documentary Study, 2e éd. Philadelphie, 2001, p. 114-116.

  •  
    Français : Charles-Joseph Hefele, Histoire des conciles d'après les documents originaux, trad. fr. corr. et augm. par dom Henri Leclercq, t. V, Paris : Letouzey & Ané, 1928, p. 1542-1543.

  •  
    Voir APOSCRIPTA n. 8269.
    Réf. bibliques à insérer

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 26666 (aposcripta-666), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/26666 (mise à jour : 13/01/2021).