« aposcripta-3499 »


Général

  •  
    Alexandre III (1159-1181)

  •  
    L'évêque de Cambrai Roger de Waurin

  •  
    X kalendas januarii

  •  
    1180/12/23


  •  
    Tusculum

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    [Expédition] E. Or. im Archive des Dép. Nord zu Lille (Fonds de la cathédr. de Cambrai).

  •  
    Ici reprise de Julius von Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita, Tübingen, 1880, I, n. 311, p. 279-280.

  •  
    Alexander III bestätigt dem Bischofe Roger von Cambrai den Vertrag, wie er zwischen diesem und dem Grafen Philipp von Flandern unter Vermittelung des Erzbischofs Wilhelm von Reims wegen der Propstei Neufchâtel geschlossen ist.

  •  

    Alexander episcopus servus servorum dei venerabili fratri R(ogerio), Cameracensi episcopo1, salutem et apostolicam benedictionem. Si quando postulatur a nobis, | quod rationi conveniat et consonet honestati, petentium desideriis clementer convenit nos annuere et eorum petitionibus fa|vorem tam benignum quam facilem indulgere. Ad aures siquidem nostras, te significante, pervenit, quod cum dilectus filius noster nobilis vir .Ph(ilippus), Flandrensis comes2, non ecclesiasticam sed temporalem preposituram, videlicet de Novo castello, cum pertinentiis suis a quadam nobili muliere, que ipsam tenebat in feudum, emptionis titulo fuisset adeptus, tandem quia, ut idem comes preposituram ipsam haberet, consentire nolebas, mediante venerabili fratre nostro .W(illelmo), Remensi archiepiscopo3, sancte Sabine cardinali, apostolice sedis legato, inter vos facta est huiusmodi compositio, quod idem comes tibi tuisque successoribus prescriptam preposituram in elemosinam contulit perpetuo possidendam, et postmodum redditus ipsius prepositure tenendos, donec vixerit, de tua concessione recepit. Nos itaque tibi et ecclesie tue volentes in posterum providere, ne questio, que sopita est, malignitate quorumlibet suscitetur, compositionem ipsam sicut de assensu parcium, mediante prefato archiepiscopo, facta est, ratam habemus, et preposituram ipsam cum omnibus pertinentiis suis, sicut ab eodem comite tibi data est, tibi et successoribus tuis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, ut nulli omnino hominum liceat, hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. — Dat. Tusculani, X kalendas januarii


  •  
    1. Roger de Waurin, Bischof von Cambrai, 1179–1192.
  •  
    2. Philipp vom Elsasse, Graf von Flandern und Vermandois, 1168–1191.
  •  
    3. Wilhelm I, von der Champagne, Erzbischof von Reims, 1179–1202.

  •  
    Perg. ital., breit 0,226, lang 0,192, unten umgeschlagen, durch 2 Löcher geht die rosa und gelbe Seidenschnur, an der die Bulle hängt. Faltung die der Breven. Das R des bischöflichen Namens ist mit abweichender Dinte eingetragen, die Datirung weist die Hand und Dinte des Contextes auf.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 26420 (aposcripta-3499), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/26420 (mise à jour : 17/12/2020).