« aposcripta-3098 »


Général

  •  
    Innocent VIII (1484-1492)

  •  
    Pour mémoire perpétuelle de la chose

  •  
    1490, Oct 23

  •  
    1490/10/23


  •  
    n.c.

  •  
    Bulle (ad perpetuam rei memoriam)

  •  
    à renseigner.

  •  
    Ici tirée du projet CBMA - Corpus Burgundiae Medii Aevi, document 11139. Site du projet Corpus de la Bourgogne du Moyen Âge, [En ligne] http://www.cbma-project.eu

  •  
    Ici reprise de Pierre Simon, Bullarium sacri Ordinis cluniacensis, complectens plurima privilegia per summos pontifices tum ipsi cluniacensi abbatiae, tum ei subditis monasteriis hactenus concessa, Lyon : Jullieron, 1680, p. 199, col. 2-200, col. 1.


  •  
    Omnes uniones, subjectiones, seu incorporationes factas de Monasteriis et Beneficiis Ordinis Cluniacensis aliis Ecclesiis seu Beneficiis Ecclesiasticis aut regularibus.

  •  

    Innocentius Episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
    Licet exacta Sedis Apostolicæ providentia in rebus omnibus debitæ circumspectionis judicium adhibeat; non potest tamen humana conditio in tanta rerum et negotiorum multitudine usque adeò vigilanter intendere, quin multa plerumque etiam ad importunam aliquorum instantiam concedantur, quæ postmodum revocatione indigere noscuntur. Unde ad præsidentis in ejusdem specula officium pertinet talia, ne ulterius vires assumant, et ne proptereà Monasteria et loca regularia, ac illorum personæ detrimenta subeant, de medio revocare, prout Monasteriorum ac personarum hujusmodi qualitate pensata conspicit in Domino salubriter expedire. Sanè, sicut accepimus, nonnulli Abbates, Priores, et Decani Cluniacensis Ordinis mediatè, vel immediatè Abbati Monasterii Cluniacensis Matisconensis Diœcesis subjecti se et Monasteria, Prioratus, et Decanatus, suasque et Monasteriorum, Prioratuum, et Decanatuum hujusmodi personas à superioritate, et obedientia præfati Abbatis Monasterii Cluniacensis eximi ac liberari, ac aliis Monasteriis etiam aliorum Ordinum, seu locorum Ordinariis se, et Monasteria, Prioratus, Decanatus, et Beneficia hujusmodi subiici: alii verò se, et Monasteria, Prioratus, Decanatus, et alia Beneficia dicti Cluniacensis Ordinis aliis Beneficiis sæcularibus, seu etiam aliorum Ordinum Regularibus perpetuò, vel ad certum tempus per nos, vel Sedem Apostolicam, seu illius legatos uniri, annecti, et incorporari procurarunt, seu potius per importunam instantiam extorserunt: quidam verò alii dicti Cluniacensis Ordinis non professores ab eadem Sede, vel illius Legatis, quod unum, duo, tria, aut plura Beneficia Ecclesiastica etiam dicti Ordinis Cluniacensis regularia in Commendam, quoad vixerint, obtinere possint dispensationes impetrarunt in grave ipsius Ordinis præjudicium, et auctoritatis Abbatis præfati et Monasterii Cluniacensis depressionem, cum proptereà in ipsis sic exemptis, seu unitis, et in commendam concessis Beneficiis debitæ visitationis Officium in capite, et in membris non exerceatur; Sed Ministrorum numerus debitus, et aliàs divinus cultus diminuatur. Nos proptereà indemnitati dicti Ordinis Cluniacensis providere cupientes, multorum etiam querelis super hoc excitati, auctoritate Apostolica et ex nostra certa scientia, et de plenitudine potestatis tenore præsentium omnes et singulas exemptiones, et Monasteriorum, Prioratuum, Decanatuum, et Beneficiorum, ac personarum hujusmodi aliis Monasteriis, seu Beneficiis, aut personis Ecclesiasticis, vel quorumvis aliorum Ordinum Regularibus qualitercumque privilegiatis subjectiones, et submissiones, ac de quibusvis ejusdem Cluniacensis Ordinis Monasteriis, Decanatibus, Prioratibus, et aliis quibuscumque Beneficiis aliorum Ordinum Monasteriis, Prioratibus, Præposituris, seu Beneficiis Ecclesiasticis Regularibus seu secularibus, aut illorum mensis uniones, annexiones, incorporationes, et suppressiones tam per Nos, quàm Sedem prædictam aut illius Legatos quomodocumque, et qualitercumque, et pro quibusvis causis etiam necessariò exprimendis, etiam motu proprio, et ex certa scientia factas, et insuper nondum effectum sortitas, et quascumque speciales reservationes, seu gratias expectativas, ac dispensationes de obtinendis ejusdem Ordinis Cluniacensis Beneficiis, etiam motu et scientia similibus, et cum quibusvis aliis etiam derogatoriarum derogatoriis clausulis concessas tenore præsentium revocamus: ac Monasteria, Prioratus, Decanatus, et Beneficia hujusmodi sic exempta, subjecta, unita, annexa, incorporata, et suppressa in pristinum etiam statum, in quo antequàm exemptiones, Annexiones, Incorporationes, suppressiones, reservationes, expectativæ, et dispensationes prædictæ quomodolibet existebant, restituimus, reponimus, et plenariè reintegramus, dictoque Abbati Monasterii Cluniacensis immediatè prout alia ipsius Ordinis Beneficia subesse decernimus; ac volumus quod idem Abbas, vel ab eo deputandi pro tempore in Monasteriis, Prioratibus, Decanatibus, et aliis Beneficiis, prædictis sic per nos restitutis debitum officium visitationis, reformationis, et correctionis, tam in capite, quàm in membris exercere, ac de eisdem Beneficiis sic dismembratis et restitutis disponere liberè et licitè valeat in omnibus, et per omnia, perinde ac si exemptiones, subjectiones, uniones, Annexiones, incorporationes, suppressiones, ac reservationes, seu gratiæ expectativæ, et dispensationes prædictæ, seu aliqua illarum nullatenus emanassent, et nihilominus venerabili fratri nostro Episcopo Cabilonensi, et quibusvis aliis locorum Ordinariis, ac Cathedralium Ecclesiarum Canonicis necnon in dignitate Ecclesiastica constitutis personis per Apostolica scripta motu simili mandamus, quatenus ipsi, vel aliquis illorum, quoties super hoc pro parte ipsius Abbatis Cluniacensis aut Capituli Generalis, seu deputatorum eorumdem fuerint requisiti, omnes et singulos cujuscumque dignitatis, status, sexus, aut præeminentiæ existant, etiamsi Episcopali aut Archiepiscopali dignitate præfulgeant, Monasteria, Prioratus, Decanatus, aliaque Beneficia, loca, et membra hujusmodi unita, subjecta, seu suppressa tenentes, ad illa liberè dimittendum infra quindecim dietum spatium, scilicet Episcopos et superiores per interdicti ingressus Ecclesiæ; alios verò inferiores sub excommunicationis latæ sententiæ pœnis, quas, si non paruerint, eo ipso incurrant, per se, vel alium, seu alios moneant: alioquin non parentes lapsis dictis quindecim diebus Episcopos et eorum superiores videlicet ingressum Ecclesiæ eis interdictum; alios verò inferiores excommunicatos, ut præfertur, publicè nuncient, et faciant ab aliis nunciari, ac ab omnibus arctius evitari; ac alias eisdem Abbati Cluniacensi et Capitulo Generali, seu Commissariis, et Deputatis in præmissis efficacis defensionis præsidio assistentes, non permittant eosdem Cluniacens. Abbatem, et Capitulum Generale, seu Deputatos ab eis, super præmissis, contra præsentium tenorem, quomodolibet molestari, molestatores et contradictores quoslibet, et rebelles auctoritate nostra per censuram Ecclesiasticam, et alia juris remedia, cum censurarum earumdem aggravatione, et reaggravatione, appellatione postposita compescendo, invocato ad hoc etiam, si opus fuerit, auxilio Brachii Sæculatis: non obstantibus præmissis, ac quacumque longi temporis præscriptione, necnon felicis recordationis Bonifacii Papæ VIII. prædecessoris nostri, qua cavetur ne quis extra civitatem et Diœcesim, etc.
    Datum Romæ, apud sanctum Petrum, anno incarnationis Dominicæ M.CCCC.LXXXX. X. Kalendas Novembris, Pontificatus nostri anno VII.


  •  

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 26001 (aposcripta-3098), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/26001 (mise à jour : 03/01/2022).