« aposcripta-2699 »


Général

  •  
    Urbain IV (1261-1264)

  •  
    L'abbé et la communauté du monastère de Cluny

  •  
    1263, 22 avril

  •  
    1263/04/22

  •  
    Orvieto

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Privilegium Urbani papae IV quod Cluniacenses non teneantur solvere usuras pecuniarum sibi creditarum, sed possint quas solverint in sortem principalis deducere.

  •  
    E. 13, XI.

  •  
    Ici reprise de Pierre Simon, Bullarium sacri Ordinis cluniacensis, complectens plurima privilegia per summos pontifices tum ipsi cluniacensi abbatiae, tum ei subditis monasteriis hactenus concessa, Lyon : Jullieron, 1680, n. 2, p. 132 [en ligne] (numérisée par le CBMA - Corpus Burgundiae Medii Aevi, document 6537).

  •  
    Auguste Bernard, Alexandre Bruel, Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. VI. 1211-1300, Paris : Imprimerie nationale, 1903 [en ligne], n. 5057, p. 525.

  •  
    Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Cluniacensis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Meritis vestræ religionis inducimur ut vos favore benevolo prosequamur, et in his quæ digne deposcitis habeamus providentiæ studium efficacis.
    Sane, sicut petitio vestra nobis exhibita continebat, nonnulli laïci diversarum civitatum, et diœcesum, ac provinciarum, qui a vobis, ac personis monasteriorum, prioratuum et membrorum aliorum Cluniacensi monasterio subjectorum multa extorserunt per usurariam pravitatem, asserentes vos ac personas easdem in nonnullis pecuniarum summis teneri eisdem, vos super hujusmodi pecuniis multipliciter inquietant, petendo sibi satisfieri de eisdem. Quare nobis humiliter supplicastis ut super iis providere paterna sollicitudine curaremus.
    Nos itaque, vestris supplicationibus inclinati, ut vos ac personæ prædictæ de hujusmodi pecuniarum summis, in quibus laïcis ipsis tenemini, valeatis deducere sic extorta, ita quod de iis satisfacere illis minime teneamini nec ad ea solvenda compelli possitis inviti, sed ea dicti laïci computare teneantur in sortem ipsis quoque vos ac personæ ipsæ possitis usuras denegare promissas et repetere quas eis hactenus persolvistis, etiamsi de solvendo eisdem laïcis usuras ipsas vel aliud in fraudem earum, et de non repetendo ipsas laïcis prædictis vestras vel alterius litteras concessistis et renunciastis super hoc omnibus litteris et indulgentiis apostolicis impetratis et etiam impetrandis necnon juris auxilio canonici et civilis ac exceptionibus quibuscumque, auctoritate vobis præsentium indulgemus.
    Nulli ergo...
    Datum apud Urbem Veterem, X kalendas maii, pontificatus nostri anno II.

  •  
    Privilège renouvelé par Clément IV le 3 octobre 1265 (APOSCRIPTA n. 2704).

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 25602 (aposcripta-2699), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/25602 (mise à jour : 14/08/2019).