« aposcripta-2499 »


Général

  •  
    Clément III (1187-1191)

  •  
    ( )

  •  
    1188, 27 février

  •  
    1188/02/27

  •  
    n.c.

  •  
    Bulle

  •  
    X pape
    PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III, AD HUGONEM IV, ABBATEM CLUNIACENSEM, PRO CONFIRMATIONE ABBATIÆ SANCTI BENEDICTI SUPER PADUM SUB OBEDIENTIA ABBATUM CLUNIACENSIUM. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abbatem pro confirmatione Abbatiæ sancti Benedicti super Padum sub obedientia Abbatum Cluniacensium.

  •  
    à renseigner.

  •  
    Ici tirée du projet CBMA - Corpus Burgundiae Medii Aevi, document 5763. Site du projet Corpus de la Bourgogne du Moyen Âge, [En ligne] http://www.cbma-project.eu

  •  
    Ici reprise de Auguste Bernard, Alexandre Bruel, Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. V. 1091-1210, Paris : Imprimerie nationale, 1894 [en ligne], p. 678, n° 4324.
  •  
    Pierre Simon, Bullarium sacri Ordinis cluniacensis, complectens plurima privilegia per summos pontifices tum ipsi cluniacensi abbatiae, tum ei subditis monasteriis hactenus concessa, Lyon : Jullieron, 1680, p. 91, col. 2-92, col. 1

  •  

    [Clemens Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati et Conventui Cluniacensi, salutem et Apostolicam benedictionem.
    Privilegiis, quæ à Sede Apostolica Cluniacensi Monasterio indulta sunt, diligenter inspectis, manifestè cognovimus, quod beati Benedicti Monasterium à prædecessore nostro bonæ memoriæ Gregorio Papa VII. Hugoni Cluniacensi Abbati ejusque successoribus commissum est, ut in ejus gubernatione atque custodia et potestatem habeant, et studium procurationis impendant: obeunte quoque ipsius loci Abbate, eorum semper provideant diligentia, quatinus idonea et huic officio digna in loco regiminis secundum beati Benedicti regulam subrogetur persona, et quidquid in Monasterio ad augmentum et observationem monasticæ religionis institui vel emendari oportuerit, eorum semper ministerio et dispensatione pariter impleatur; salva quidem in omnibus auctoritate Apostolicæ Sedis, cujus juris ille locus existit. Idipsum quoque ab ipsius Gregorii successoribus, prædecessoribus nostris, et præcipuè Papa Calixto felicis memoriæ, statutum est et confirmatum: qui in sua confirmatione addidit, ut in eodem beati Benedicti Monasterio, sine Cluniacensis Abbatis consilio, provisione, et præcepto Abbas nullatenus eligatur, nullusque Episcoporum sine commendatitiis litteris Cluniac. Abbatis eidem electo consecrationis vel ordinationis manum imponat: alioquin et consecrator, tanquam constitutionis Apostolicæ prævaricator, graviori subjaceat ultioni, et consecrati electio seu ordinatio, donec Apostolicæ sedi et eidem Clun. Monasterio satisfiat, irrita habeatur. Tempore autem beatæ memoriæ Lucii Papæ prædecessoris nostri, Petrus tunc Abbas Monasterii vestri, tam per se quàm per fratres suos, prædecessoribus ejusdem Lucii Papæ, et ipsi etiam sæpius conquestus fuit, quod eodem P. inconsulto fratres prædicti Monasterii S. Benedictum contra prædictum tenorem sibi Abbatem elegerant, et debitam ei obedientiam ac reverentiam subtrahebant. Unde prædecessor noster felicis memoriæ Innocentius Papa per litteras eis suas mandavit, ut Guillelmus Abbas, qui Abbate et fratribus Cluniacensibus inconsultis electus et ordinatus fuerat, cum honestis et discretis personis de fratribus suis Monasterium et fratres Cluniacenses adiret, et eidem P. Abbati obedientiam ac reverentiam, quemadmodum prædecessor suus bonæ memoriæ Henricus Abbas exhibuerat, devote et humiliter exhiberet. Quo nequaquam per eos impleto, et fratribus in sua querimonia persistentibus idem Lucius Papa per sua eis scripta mandavit, ut memoratus G. Abbas cum honestis et discretis personis, et privilegiis sui Monasterii, præteritis beati Andreæ octavis, ejus se conspectui præsentaret, ut utriusque partis causa cognita pacem inter eos auxiliante Domino reformaret. Fratribus autem vestris eodem termino sæpedicti Lucii conspectui præsentatis, nec ipse venit, nec per fratres suos, qui venerant, pax inter partes potuit reformari. Quia igitur tam manifestæ Clun. Monasterii justitiæ idem Lucius ulterius deesse non poterat, per Apostolica eis scripta mandavit, atque præcepit, quatenus ipse Guillelmus Abbas cum honestis et discretis personis de fratribus suis, occasione et dilatione remota, Cluniacense Monasterium visitaret, atque prædicto P. Abbati obedientiam ac reverentiam, quam prædecessores sui prædecessoribus ipsius P. exhibuerant, humiliter exhiberet. Quod si infirmitate gravatus per se id adimplere non posset, per meliores personas ipsius Monasterii adimpleret. Nos igitur prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, ne de cætero in eodem S. Benedicti Monasterio, nisi juxta prædictum tenorem privilegiorum sedis Apostolicæ, Abbatis fiat electio, ad exemplar sæpedicti Lucii auctoritate Apostolica prohibemus. Quod si facta fuerit, irrita et vacua habeatur.
    Datum Laterani IV. Cal. Martii Pontificatus nostri anno primo.]


  •  


    Indications dans l'édition des Chartes de Cluny quand Bernard et Bruel n'ont pas repris le texte : Clemens, etc. Privilegiis, que a sede, etc. (Bibl. Clun., c. 1452, d’après E.; Bull. Clun., p. 91, col. 2, nº 1.).(Or. au Brit. Mus. Addit. Charters, 1541; Bibl. nat. cop. 283-163; E. 139, VIxxxi.)

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 25402 (aposcripta-2499), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/25402 (mise à jour : 23/05/2020).