« aposcripta-2400 »


Général

  •  
    Lucius II (1144-1145)

  •  
    ( )

  •  
    1144, 1er décembre

  •  
    1144/12/01

  •  
    n.c.

  •  
    Bulle

  •  
    X pape
    EPISTOLA LUCII PAPÆ II, AD S[AMSONEM], REMENSEM ARCHIEPISCOPUM, QUA EI COMMITTIT DIFFINITIONEM CONTROVERSIÆ INTER ABBATEM DE VALENTIANIS ET PRIOREM SANCTI SALVII EXISTENTIS.

  •  
    à renseigner.

  •  
    Ici tirée du projet CBMA - Corpus Burgundiae Medii Aevi, document 5528. Site du projet Corpus de la Bourgogne du Moyen Âge, [En ligne] http://www.cbma-project.eu

  •  
    Ici reprise de Auguste Bernard, Alexandre Bruel, Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. V. 1091-1210, Paris : Imprimerie nationale, 1894 [en ligne], p. 444-445, n° 4091

  •  

    Lucius, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri S[amsoni], Remensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
    Super controversia quæ inter abbatem [Sancti Johannis] de Valentianis et H., priorem Sancti Salvii, in præsentia venerabilis fratris nostri N[icolai], Cameracensium episcopi, agitata est et per concordiam terminata, prædictus abbas nostram audientiam appellavit. Tandem vero utroque nostro conspectui præsentato, præfatus abbas privilegia concordiæ, unde controversia agitur, obviantia se habere asseruit, sed ea minime secum detulit. Quamvis itaque propter hoc quod et ipse appellavit et imparatus venit, adversus eum possemus sententiam protulisse, ex mansuetudine tamen sedis apostolicæ erga eum mitius volentes agere, causam ipsam tuæ discretioni committimus, per apostolica tibi scripta mandantes quatinus ascito tecum præfato Cameracensi episcopo et aliis discretis et religiosis viris, si præfatus abbas, ut asserit, privilegia authentica vel rationabilia argumenta concordiæ obviantia protulerit, causam audias, et remoto appellationis subterfugio, media æquitate diffinias. Alioquin eandem concordiam, sicut per præfatum episcopum facta est, facias observari.
    Datum Laterani, kal. decembris.


  •  


    (D. 463.)

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 25303 (aposcripta-2400), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/25303 (mise à jour : 23/05/2020).