« aposcripta-2292 »


Général

  •  
    Urbain II (1088-1099)

  •  
    souvigny ( abbaye de)

  •  
    1095, 13 novembre

  •  
    1095/11/13

  •  
    Monticulum (Datum apud Monticulum)

  •  
    Bulle

  •  
    Le pape Urbain II confirme les privilèges et les possessions de l'abbaye de Souvigny (aujourd'hui dans l'Allier).
    «PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II, QUO STATUIT NULLO UNQUAM INTERDICTO PARROCHIÆ COMMUNI SUBJACERE MONASTERIUM SILVINIACENSE, ET CONFIRMAT OMNIA QUÆ JAM EI ACQUISITA ET DEINDE JUSTE ACQUIRENDA ERANT.» PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. quo statuit nullo umquam interdicto Parochiæ communi subjacere Monasterium Silviniacense, liberamque semper fore sepulturam in eo: et confirmat omnia quæ jam ei acquisita, et deinceps justè acquirenda erant.

  •  
    à renseigner.

  •  
    Ici tirée du projet CBMA - Corpus Burgundiae Medii Aevi, document 5121. Site du projet Corpus de la Bourgogne du Moyen Âge, [En ligne] http://www.cbma-project.eu

  •  
    Ici reprise de Auguste Bernard, Alexandre Bruel, Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. V. 1091-1210, Paris : Imprimerie nationale, 1894 [en ligne], p. 42, n° 3691.
  •  
    Pierre Simon, Bullarium sacri Ordinis cluniacensis, complectens plurima privilegia per summos pontifices tum ipsi cluniacensi abbatiae, tum ei subditis monasteriis hactenus concessa, Lyon : Jullieron, 1680, p. 29, col. 2-30, col. 1

  •  

    [Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, filiis in Domino charissimis Silviniacensis Cœnobii Monachis, salutem et Apostolicam benedictionem.
    Quoniam supernæ dispositionis dignatione multimoda actum est, ut nos ipsi Monasterium vestrum visitare, et beati Majoli corpus intra Ecclesiam ad locum alium transferre meruerimus, dignum cum pro Cluniensis Cœnobii, cui tanquam membra capiti singulariter inhæretis, dilectione præcipua, tum pro vestræ Religionis reverentia, vos et locum vestrum specialius Sedis Apostolicæ protectione munire. Quapropter præsente confratre nostro venerabili Durantio, Arvernensi Episcopo constituimus, ne pro communi Parochiæ excommunicatione vel interdictione ullo umquam tempore Cœnobium vestrum interdictionis alicujus subjaceat sententiæ, nec ulli viventium facultas sit infra Monasterium, seu villæ adjacentis ambitum aut assultum facere, aut quemlibet hominem capere vel deprædari. Unde etiam egregium militem Archimbaldum sub manus propriæ stipulatione in manum nostram polliceri supra Parentis proprii tumulum fecimus, ut universa quæ Pater aut Avi ejus loco vestro contulerunt, tam in rebus quam in immunitatibus et consuetudinibus omni vitæ suæ tempore debeat illibata servare. Ad hæc adjicientes decernimus ejusdem loci sepulturam liberam omninò persistere, ut eorum, qui illîc sepeliri deliberaverint, præter excommunicatos extremæ nullus obviet voluntati. Prætereà per præsentis decreti paginam Apostolica auctoritate statuimus, ut quæcumque hodie vestrum Cœnobium justè possidet, sive in crastinum concessione Pontificum, liberalitate Principum, vel oblatione fidelium justè atque canonicè poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant: in quibus hæc propriis duximus nominibus exprimenda. In Episcopatu Bituricensi, Monasterium sancti Mauritii, Capellam de Burbono, Ecclesia de Noyento, de Castellione, de Colundono, de Mariniaco, de Cressangiis, de Curtiliis, de Bessono, de Bessiaco, de Ingrandia, de Francesciis, de Vordero, de Vannat, de Buymolio, de Avalone, de Cappis, de Silviniaco Comitali, de Sadiriaco, de Buscheria, de Ferreria, Capellam de Griejo, Ecclesiam sancti Placidi, sancti Marcelli Monasterium Columbariense, Ecclesiam de Monic, Capellam de Cella, Ecclesia de Docequo, de Comentrico, de Vordero, de Feblinea, de Noro. In Episcopatu Arvernensi, Ecclesias de Breennaco, sancti Maziriani, sancti Martini. Capellas duas de Scola, de Sintraco, de Genziaco, de Paidaco, de Ledaco, de Streciaco, Monasterium de Firmitate, Ecclesiam de alta Ripa, Capellas de Vernulio, de Longa-Petra, de Trebenno, Ecclesiam de Monasterio, de Quintiniaco, de Rungeria, de Granicula, Capellas desuper castellum de monte Acuto, Ecclesias sancti Juliani de Vallibus, de Olonzaco, de Silviniaco Teudonis, de Conis, de Marciaco, de Botiaco, de Suspiriis, de Briceolis, de Cimiliaco, Capellas de Fragia. In Eduensi Episcopatu, Capellam de Molinis, Ecclesiam de Arvesimo. In Episcopatu Nivernensi, Capellam de firmitate, Ecclesiam de Camtaneto, Monasterium de monte Podio, de Martio, de Genestina, de Valcolomano, de nova Villa, de Adiaco, Capellam sancti Genesii. In Episcopatu Lemovicensi, Ecclesiam de Manciaco cum universis earum pertinentiis. Decernimus itaque ut nulli omninò hominum liceat idem Cœnobium temerè perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane in crastinum Ecclesiastica sæcularisve persona hujus privilegii paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem suprà fato loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hîc fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
    Datum apud Monticulum per manum Joannis S.R. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, Idibus Novembris, indictione tertia, anno Dominicæ Incarnationis M.XC.VII. Pontificatus autem Domni Urbani secundi, Papæ octavi.]


  •  


    Indications dans l'édition des Chartes de Cluny quand Bernard et Bruel n'ont pas repris le texte : Urbanus, etc. Quoniam supernæ benedictionis, etc. (Bibl. Clun., col. 309 [fragment]; Bull. Clun., p. 29, col. 2.).

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 25195 (aposcripta-2292), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/25195 (mise à jour : 20/02/2018).