« aposcripta-2290 »


Général

  •  
    Urbain II (1088-1099)

  •  
    L'abbé du monastère de Cluny Hugues

  •  
    XVII kalendas aprilis, indictione III, anno MXCV, anno octavo

  •  
    1095/03/16

  •  
    Plaisance

  •  
    Bulle

  •  
    Le pape Urbain II confirme les possessions et les libertés de l'abbaye de Cluny. Il concède en outre l'immunité à une chapelle dédiée à saint Odon.
    PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad S. Hugonem, per quod confirmat libertatem et immunitatem Monasterii Clun. et plures Ecclesias et Monasteria in diversis Regionibus sita, quæ nominatim exprimuntur hic. Et concedit eamdem libertatem et immunitatem Capellæ sancti Odonis, quæ nunc est Ecclesia Parochialis sancti Marcelli Clun. villæ, quam cæteris ejusdem villæ Capellis concesserat Gregor. Papa VII.

  •  
    [Original] A. FRANCE, Paris, Bibliothèque nationale, coll. de Bourgogne, t. 79 n. 161. Fac-similé publié par le projet « Chartes antérieures à 1121 conservées en France » [en ligne].

  •  
    Ici tirée du projet CBMA - Corpus Burgundiae Medii Aevi, document 5117. Site du projet Corpus de la Bourgogne du Moyen Âge, [En ligne] http://www.cbma-project.eu

  •  
    Ici reprise de Auguste Bernard, Alexandre Bruel, Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. V. 1091-1210, Paris : Imprimerie nationale, 1894 [en ligne], p. 41, n° 3687.
  •  
    Pierre Simon, Bullarium sacri Ordinis cluniacensis, complectens plurima privilegia per summos pontifices tum ipsi cluniacensi abbatiae, tum ei subditis monasteriis hactenus concessa, Lyon : Jullieron, 1680, p. 23, col. 2-24, col. 1
  •  
    abbé Jacques-Paul Migne, Patrologia Latina 151 (Urbanus II), Paris 1858, n. 137, col. 410-412 [en ligne].
  •  
    Acte n. 1729 dans « Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France », Cédric Giraud, Jean-Baptiste Renault et Benoît-Michel Tock, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider ; éds électronique Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010 (Telma) [en ligne].

  •  
    Jaffé-Loewenfeld, Regesta pontificum Romanorum, 2 vol., Leipzig, 1885-1888, n. 5551 [en ligne].

  •  

    [Urbanus Episcopus servus servorum Dei, Reverendissimo Fratri Hugoni Monasterii Cluniacensis Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
    Cum omnibus sanctæ Ecclesiæ filiis ex Sedis Apostolicæ auctoritate ac benevolentia debitores existamus, venerabilibus tamen personis atque locis, maximè quæ Apostolicæ sedi semper specialius ac devotius adhæserunt, quæque ampliori Religionis gloria eminent, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Tibi ergo, Reverendissime ac dilectissime frater, tam ex antiqua Sedis Apostolicæ familiaritate, quàm ex nobilissima tuæ, tuique Cœnobii Religionis reverentia, singularis à nobis debetur prærogativa dilectionis. Quidquid igitur libertatis, quidquid immunitatis, quidquid auctoritatis tibi, tuisque successoribus, tuoque Cœnobio, per Antecessorum nostrorum Privilegia concessum fuisse constat, nos quoque hujus nostri Decreti pagina conferimus, tradimus, confirmamus. Eapropter nos Capellæ illi, quam in honore et nomine S. Odonis tua strenuitas extra Burgum, ad Orientalem partem ædificavit, eam omnino libertatem, eam immunitatem præsentis decreti authoritate concedimus, quam Apostolicæ memoriæ prædecessor noster Gregorius Capellis cæteris ejusdem Burgi suo privilegio confirmavit. Ad hæc adjicimus ut Monasterium sancti Austremonii de Mozaco, sanctæ Mariæ de Vizeliaco, S. Petri de Altapetra, Monasterium quod dicitur Sales, numquam tuæ tuorumque successorum ordinationi et regimini subtrahatur. Hoc ipsum de universis, quæ inferius scripta sunt, Monasteriis, Ecclesiisve statuimus, videlicet, in Episcopatu Lugdunensi Ecclesia S. Justi, S. Desiderii: Ecclesia de Frontenaico, de Rorterio. In Matisconensi Ecclesia de Maleto, de Otgers, de Saviniaco, de Seniciaco, de Berziaco: Ecclesia S. Hippolyti, S. Martini, sanctæ Mariæ de Casellis. In Augustudinensi Ecclesia de Monrisalt, de Pulignio, de Blanchiaco, de Monte S. Joannis, de Luciaco, de Crupellis, de Milpont; Ecclesia S. Mammetis, S. Christophori. In Lingonensi, Ecclesia S. Eulaliæ, S. Joannis de Laona, de Trualt, de Arcu, de Vandoura, de Marmaissa, de Altars. In Basilea Ecclesia sancti Albani. In Cabilonensi, Ecclesia de Viniules. In Arvernensi, Ecclesia S. Amandi, sancti Sepulchri de Lavenna, S. Mariæ de Castello, de Canariis, de Montania, de Nigro-stabulo, de Angerolis, de Arumna. In Viennensi, Ecclesia de Artaz, Moras, Mantula, Loteng, Monte-Castaneto. In Gratianopolitano, Ecclesia de Alavart, de Avalun, de Teies, de Valbones, de Visilia. In Valentiniense, Ecclesia de Chabeuil, de Castellis, de Ales, de Urz. In Diensi Ecclesia sancti Sebastiani, sanctæ Euphemiæ, sancti Petri de Trefrort, de Arun, de Aurel, de Calciun, de Castello-novo. In Tulensi, Ecclesia de Domna Maria, de Frondonis villa. In Metensi, Ecclesia de Tihencurt. In Lemovicensi, Monasterium quod dicitur Boort. In Belvacensi, Ecclesia sancti Lupi, in Sylvanectensi Ecclesia sancti Christophori. In Meldensi, Ecclesia sanctæ Mariæ de Nantolio. In Parisiensi, Ecclesia sanctæ Mariæ de Longoponte de Alneto. In Ambianensi, Ecclesia sancti Petri de Lehuno. In Morinensi, Ecclesia sancti Michaelis. In Suessionensi, Ecclesia sancti Petri de Consiaco. In Longobardia, Monasterium sancti Valeriani de Castello Rhothobio, sancti Mayoli de Papia, sancti Michaelis de Mucharione, sancti Mayoli de Castemola, sanctæ Mariæ de Feraria cum omnibus quæ in Lomello et Lomellina Gonteranus dedit: Ecclesia sanctæ Mariæ de Lacu. In Vercellensi Episcopatu, Monasterium sancti Petri de Castellitio, sancti Joannis de Baina, sanctorum Joannis et Pauli de Sandaliano, sancti Martini de Salamone, sanctæ Mariæ Ferminiana: Ecclesia de Parione, de Calvallio, sancti Petri de Sade. In Pergamensi, Monasterium sancti Jacobi de Pontida cum his obedientiis, Presiate, Mediolaco, Portiziana, Mauringo, Glariola, Verziliano, Maglo, Sala, Vultulina: sancti Pauli cum his obedientiis, sanctæ Mariæ de Sarnecho, sancti Petri de Umbriano, sanctæ Trinitatis de Cremina, sancti Petri de Madegniaco, sancti Michaelis de Sencino, sancti Martini de Rudiliano, sanctæ Juliæ de Cazacho, sancti Thomæ de Quintiano, sancti Salvatoris de valle Camonicha, sancti Andreæ de Brigniano, sanctæ Mariæ de Canturi, sancti Ægidii de Vergesima. Monasterium sancti Petri de Rodingo, sancti Petri de Provallo cum his Cellis, Trigulis, Alfianello, sancti Gabrielis de Cremona cum cellis suis, quæ sitæ sunt in castro Fontanellæ, Trigulo, Grumello, Scandolario, Brixiana juxta Virolam. In Placentia, Monasterium sancti Gregorii cum his cellis, Ecclesia sancti Leonis de Miradolo, sancti Laurentii de Cuminiaco. In Laudensi, Monasterium sancti Marci, cum his cellis sanctorum Firmi et Rustici de Fratta, sanctæ Crucis de Vicodardo, sanctæ Mariæ de Calventiano. Monasterium sancti Joannis de Vertumade cum suis Ecclesiis, sanctorum Martyrum Cassiani et Hippolyti de Vlzade, sanctæ Mariæ de Laveno, et sanctæ Heliæ de monte Veglimo cum universis appendiciis et pertinentiis suis. Hæc omnia, vel quæ in futurum Domino adjuvante poteritis adipisci, tibi tuisque successoribus ita perpetuò regenda, disponenda ac possidenda firmamus; ut nemini umquam liceat eorum aliquid à Cœnobii Cluniacensis unitate subtrahere. Porrò sicut à beatæ memoriæ Papæ Gregorio in Romana Synodo, et à nobis nuper in Placentina statutum est, præsentis privilegii auctoritate decernimus, ut nulli sit Archiepiscopo, nulli Episcopo, nulli Apostolicæ Sedis Legato facultas, sine certo Romani Pontificis pr?cepto adversum vos aut vestrum Cœnobium; excommunicationis aut interdictionis proferre sententiam; neque vestra vobis invitis judicia ventilare. Dalmaticæ Sandaliorum Compagorum, Chirotecarum, et mitræ usum in festivitatibus octo præcipuis, sicut tibi concessus est, ita tuis quoque successoribus pro tuæ Religionis ampliori dilectione concedimus. Si qua verò Ecclesiastica sæcularisve persona hujus privilegii paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi. Amen.
    Datum Placentiæ per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, decimo septimo Kalendas Aprilis, indictione tertia, anno Dominicæ Incarnationis M.X.C.V. Pontificatus autem Domni Vrbani secundi Papæ, anno octavo.]


  •  
    Indications dans l'édition des Chartes de Cluny quand Bernard et Bruel n'ont pas repris le texte : Urbanus, etc. Cum omnibus sanctæ ecclesiæ filiis, etc. (Bibl. Clun., col. 516, d’après E., et Bull. Clun., p. 23, col. 2.).(Bibl. nat. or. 161; cop. 38-3; C. 45; E. 3; copie ancienne dans le vol. 380 de la collection Baluze.)

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 25193 (aposcripta-2290), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/25193 (mise à jour : 25/01/2019).