« aposcripta-2036 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Les frères Mineurs inquisiteurs de l'hérésie à Rome et dans la province de Rome

  •  
    III nonas marti, anno septimo

  •  
    1261/03/05

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Alexandre [IV] autorise les frères Mineurs inquisiteurs de l'hérésie à Rome et dans la province de Rome à s'absoudre les uns les autres des sentences d'excommunication qu'ils ont pu encourir.

  •  
    Wadding, IV, p. 189-190, d'après Archivio dell'Aracoeli, n. 88.
  •  
    BF II, n. DXCVII, p. 416, d'après Archivio dell'Aracoeli n. 88.

  •  
    Potthast, n. 18057.

  •  
    Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis fratribus ordinis Minorum inquisitoribus heretice pravitatis in Urbe ac eius provincia, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ut negotium fidei valeatis liberius promovere, vobis auctoritate presentium indulgemus ut si vos excommunicationis sententiam et irregularitatem incurrere aliquibus casibus ex humana fragilitate contingat, vel recolatis etiam incurrisse, quia propter iniunctum vobis officium ad ministros vestros de levi super hoc recurrere non potestis, mutuo vos super hiis absolvere iuxta formam ecclesiasticam ac vobiscum auctoritate nostra dispensare possitis, prout in hac parte dictis ministris dicitur ab apostolica Sede concessum.
    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemtare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
    Datum Laterani III nonas martii, pontificatus nostri anno septimo.

  •  

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 24901 (aposcripta-2036), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/24901 (mise à jour : 27/07/2019).