« aposcripta-1756 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    L'évêque et le chapitre de Maguelone

  •  
    IV idus martii, anno quartodecimo

  •  
    1241/03/12


  •  
    Latran

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    Julien Rouquette, Augustin Villemagne, Bullaire de l'Église de Maguelone, Paris, Montpellier : Picard, Valat, 1911-1914, II, n. 592-380k, p. 519-521, d'après Auvray.

  •  
    Auvray, n. 6078.

  •  
    Episcopo et capitulo ecclesiae Magalonensis significat se confirmare quaedam statuta a [Johanne de Monte Lauro], Magalonensi episcopo, edita, et praecipue uniones ab eodem episcopo factas de ecclesia Sanctae Mariae de Tabulis, villae Montis Pessulani, Magalonensi ecclesiae subjecta, tunc vacante, cum ecclesia Sancti Firmini, ejusdem loci, similiter eidem Magalonensi ecclesiae subjecta, nec non de capella Sancti Guillelmi de Monte Pessulano cum ecclesia de Juviniaco, [Magalonensis dioecesis] ; inserto sub sua bulla charta praedicti Magalonensis episcopi super his confecta [Auvray].
    Grégoire IX confirme certains décrets portés par Jean de Montlaur II, en particulier l’union de l’église de Notre-Dame des Tables à celle de Saint-Firmin de Montpellier [Rouquette, Villemagne].

  •  
    Episcopo et capitulo Ecclesie Magalonensis ordinis Sancti Augustini.
    Hiis que ab...
    Datum Laterani, IIII idus martii, anno quartodecimo.

    In nomine Domini Nostri Jhesu Christi. Anno Incarnationis ejusdem MoCCoXLo, nonis novembris. Presentis scripti serie sit omnibus tam presentibus quam futuris hominibus manifestum, quod nos Johannes de Monte Lauro, divina miseratione Magalonensis episcopus, considerantes dissensiones, contentiones et rixas que, transactis temporibus, suggerente diabolo, frequenter exorte fuerant inter ecclesiam Sancti Firmini de Monte Pessulano, ex una parte, et ecclesiam beate Marie de Tabulis, ejusdem loci, ex altera, volentes huic morbo remedium adhibere, ut materia scandali penitus evitari valeat in futurum, attendentes etiam ex proposito nostro non solum utrique predictarum ecclesiarum, sed etiam toti Magalonensi ecclesie utilitatem non modicam imminere, habita voluntate ac consilio et consensu Sicardi, prepositi, et capituli Magalonensis, ecclesiam predictam Sancte Marie de Tabulis ecclesie Sancti Firmini conjungimus, connectimus et unimus, ita quod de cetero omnia sint eis communia, et ille qui nunc prior est jamdicte ecclesie Sancti Firmini, vel qui pro tempore fuerit, sit exnunc perpetuo prior ecclesie predicte Beate Marie de Tabulis, nunc vacantis, precipientes dictam unionem perpetuis temporibus observari inviolabilem et immotam, revocantes seu dissolventes unionem que fuerat observata usque ad presens tempus, inter dictam ecclesiam Sancti Firmini et [ecclesiam] de Juviniaco, [ita quod] nichil deinceps commune habeant ad invicem, sed ecclesia Beati Firmini predicta cum dicta ecclesia Beate Marie de Tabulis sit unus4 de cetero prioratus, et predicta ecclesia de Juviniaco sit per se similiter cum capella Sancti Willelmi de Monte Pessulano alius prioratus ; quam scilicet capellam, cum omnibus juribus suis ac pertinentiis, eidem ecclesie de Juviniaco simili modo conjungimus et unimus. Preterea ecclesiam Sancte Fidis de Monte Pessulano et domos juxta eam positas, quas tenebat prior ecclesie Beate Marie de Tabulis sepedicte, volumus et precipimus quod habeat et teneat de cetero Magalonensis prepositus, et ejus pro tempore successores.
    Acta fuerunt hec omnia publice et sollempniter Magalon[e], in capitulo, presentibus et expressim consentientibus : domino Sicardo, preposito Magalonensi, pro se et magistro Petro, infirmario ; Bricio, priore de Lundris ; Bernardo, priore de Niheut ; Deodato, sacrista Sancti Firmini ; Gurrando de Manso, Willelmo Bren., presbiteris, qui eidem domino preposito, prout ipse dicebat, contulerant vices suas ; Michaele, archidiacono ; .. priore Sancti Dionisii de Monte Pesulan[o] ; R. de Mesoa, Bernardo de Muro Veteri, similiter archid[iaconis] ; Willelmo Arnaudi, priore Montis Herbedonis ; Bertrando de Altiniaco, Guillelmo de Sancto Egidio, archipresbiteris ; Willelmo de Nozeto, priore claustrali ; Petro, priore Sancti Firmini ; G., priore de Lunello ; P., priore de Melgorio ; G., priore de Fabricis ; P., priore de Frontinian[o] ; Po.1, priore de Aquis ; magistro M., priore Sancti Baudilii ; P., priore de Boias ; P., priore de Gornerio ; Hu., priore Sancti Vincenciniani ; Berengario, priore Sancti Desiderii; R., priore de Gloperiis ; G., priore de Molinis; P., priore de Adavo ; magistro Fulcone, priore Sancti Sepulchri Massiliensis ; P. elemosinario; P., conresario ; G., cellarario ; P., priore de Perol[is]2 ; R., priore Sancti Justi; magistro Giraudotell[o], G. de Narbon[a], Po. de Soregio, P. de Monteluson., R. de Viridar[io], G. Dalmatii, B. de Clarent., B. de Agrifol[io], P. Enguilbert[i], Jord[ano], P. de Roder., G. de Arsas, Girard[o] Petri, P. de Pomer., P. de Maurin[o], B. Brunen., Ro. Catell[i]. J. de Barjaco, G. Lauterio, W. Alegr., G. Clem., P. Tholosan., R. de Maurin[o], Po. de Sancto Justo, presbiteris, Alber. de Salun, R. de Sancto Firmino, Po. de Casal[i], G. Claperii, Jac[obo] de Orlaco3, P. de Centrarr., Bert[rando] de Verun[a], G. de Margin., G. de Alarran., J. Ariberto, B. Guillelmi, P. de Gabriaco4, G. de Moleriis, B. Vicarii, P. Almerad[i], Ermergan. de Marsilian., Gaucelin[o] de Soreg[io], B. Morrunt., Andrea de Sancto Brit[io], Ja. Vaca., diaconibus5, canonicis Magalonensibus. Et est sciendum quod P., prior Sancti Firmini, pro A., priore de Castro Novo, et pro B. Porcelli, et pro R. de Rocca, Magalonensibus canonicis, qui eidem P., priori Sancti Firmini, prout ipse dicebat, contulerant voces suas, omnibus supradictis consensum suum prebuit et assensum ; et Guillelmus de Sancto Egidio, archipresbiter predictus, pro R. de Cecleriis presbitero, qui eidem, ut ipse dicebat, super premissis contulerat vocem suam. Testes fuerunt, ad hoc6 vocati specialiter et rogati: magister G. de Folloquerio, monachus Salviensis ; magister B. Dalmacii, canonicus Biterrensis ; B. de Fisco, notarius ; et Bernardus de Margis, publicus notarius, qui rogatus interfuit, et hec omnia audivit, scripsit et signavit. Et ut presens instrumentum perpetua gaudeat firmitate, prefati domini episcopus, prepositus et capitulum preceperunt ipsum sigillorum suorum impressionibus insigniri7

  •  
    (a) Ms. : unius.
  •  
    (b) C’est Guiraudo qu’il faut lire : ce chanoine devint peu après prieur de Saint-Denis de Montpelliéret (Voir ci-dessus, t. II, p. 267).
  •  
    (c) C’est, évidemment, Claperiis qu’il faut lire.
  •  
    (d) Édit. : Alarranicis.

  •  
    L. Auvray, Registres de Grégoire IX, Fasc. XII, col. 535.


  •  
    Il est à noter que, dans cette lettre, sans doute par suite d’une négligence de rédaction, l’évêque de Maguelone, l’un des destinataires, est désigné par les expressions venerabilis frater noster .. episcopus Magalonensis, et, plus loin, ab eodem episcopo, comme s’il ne figurait pas déjà dans l’adresse; dans l’adresse comme dans le corps de la lettre, il ne peut s’agir que de Jean de Montlaur, évêque de Maguelone de 1234 à 1247 [Auvray].

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 24605 (aposcripta-1756), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/24605 (mise à jour : 10/10/2021).