« aposcripta-1112 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Le trésorier de Saint-Hilaire de Poitiers

  •  
    V kalendas februarii, anno secundo

  •  
    1256/01/28

  •  
    Latran

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    Alexander papa IV thesaurario ecclesiae Sancti Hilarii Pictavensis mandat ut pecuniam e redemptione votorum crucesignatorum oriundam, necnon legata pro Terrae Sanctae subsidio, assignet Alphonso comiti, iter transmarinum ingressuro.

  •  
    [Vidimus] F. FRANCE, Paris, Archives nationales, J 312/34 (10). Copie authentique (cette bulle, insérée dans un vidimus du mois de décembre 1268 donné par le trésorier de Saint-Hilaire de Poitiers, est conçue exactement dans les mêmes termes que celle d'Innocent IV, en date du 21 mars 1253 dont l'analyse est donnée sous le n° 4044 dans les Layettes du Trésor des chartes, t. III (Aposcripta, n. 1081)).

  •  
    Ici d'après Joseph de Laborde, Layettes du Trésor des chartes, III, Paris : Henri Plon, 1875 [en ligne], n. 4229, p. 283-284 [numérisée sur le site des Archives de France], d'après F.

  •  
    Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio .. thesaurario ecclesie Sancti Hylarii Pictavensis, salutem et apostolicam benedictionem.
    Ad impendendam dilecto filio, nobili viro, A[lfonso], comiti Pictavensi et Tholosano, graciam et favorem, et crucis reverencia qua insignitus Crucifixi obsequio se devovit, et sincere devocionis affectus quem ad nos et Romanam ecclesiam habere dignoscitur merito nos inducunt.
    Quocirca discrecioni tue, ad instar felicis recordacionis Innocencii pape, predecessoris nostri, per apostolica Scripta mandamus quatinus redempciones et obvenciones, ex quacunque causa provenientes, votorum crucesignatorum, qui justo impedimento detenti nequiverint exequi vota sua, necnon et alia quocunque modo relicta et legata, Terre sancte deputata subsidio, in terris ipsius comitis, et tocius regni Navarre, ac Britannie et Provincie comitatuum per te, vel alium, vel alios colligas, et collecta in certo loco reponas, assignaturus ea ipsi comiti, cum iter arripuerit transmarinum, et colligenda imposterum, quousque de ipsius reditu vel obitu cognoscatur, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellacione postposita, conpescendo, et concessurus auctoritate nostra hujusmodi personis illam suorum veniam peccatorum, que concedi talibus consuevit, juxta formam concilii generalis, non obstantibus si aliquibus de partibus illis a Sede apostolica sit indultum quod interdici, suspendi et excommunicari non possint per litteras Apostolicas, nisi expressam fecerint de indulto hujusmodi mencionem, et constitucione de duabus dietis edita in concilio generali, proviso ut, si te, vel illis quibus hoc commiseris, in eisdem comitatibus premissa colligentibus, locorum dominos interim crucesignari contigerit, ad colligenda predicta ulterius non procedas, set que prius collecta fuerint eidem comiti assignentur.
    Datum Laterani, V kalendas februarii, pontificatus nostri anno secundo.

  •  
    Inconnue de Potthast - Absente des registres

Informations

Acte

Laurent Vallière (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA – Lettres des papes

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 23932 (aposcripta-1112), http://telma-chartes.irht.cnrs.fr/aposcripta/notice/23932 (mise à jour : 13/05/2020).